Lib. XXIII. Cap. 37.38. [tI.C..^3 7 . A.C.ai5.] 423
qui, circa muros et iu stationibus solute ac negligen-ter agentes, quum nihil minus, quam eruptionem, ti-muissent, ex improviso oppressi fuerant. Gracchus,priusquam se hostes ab repentino pavore colligerent,receptui signum dedit, ac suos intra muros recepit.Postero die Hannibal, laetum secunda re consulemiusto proelio ratus certaturum, aciem inter castraatque urbem instruxit. Ceterum postquam neminemmoveri ab solita custodia urbis vidit, nec committiquicquam temerariae spei, ad Tifata redit infecta re.Quibus diebus Cumae liberatae sunt obsidione, iis-dem diebus et in Lucanis adGrumentum Ti. Sempro-nius, cui Longo cognomen erat, cum Hannone Poenoprospere pugnat. Supra duo millia hostium occidit,et ducentos octoginta milites amisit: signa militariaad quadraginta unum cepit. Pulsus finibus LucanisHanno retro in Rruttios sese recepit. Et ex Hirpinisoppida tria, quae a populo Romano defecerant, vi re-cepta per M. Valerium praetorem, Vcrcellium, Ve-soellium, Sicilimini: et auctores defectionis securipercussi. Supra mille captivorum sub hasta venie-runt: praeda alia militi concessa, exercitus Luce-riam reductus.
XXXV1I1. Dum haec in Lucanis atque in Hirpi-nis geruntur, quinque naves, quae Macedonum atquePoenorum captos legatos Romam portabant, ab su-pero mari ad inferum circumvectae prope omnemItaliae oram, quum praeter Cumas velis ferrentur,neque, hostium an sociorum essent, satis sciretur,Gracchus obviam ex classe sua naves misit. Quumpercunctando in vicem cognitum esset, consulem Cu-mis esse; naves Cumas appulsae, captivique ad con-sulem deducti, et literae datae. Consul, literis Phi-lippi atque Hannibalis perlectis, consignata omniaad senatum itinere terrestri misit: navibus devehi le-gatos iussit. Quum eodem fere die literae legatique