Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
422
Einzelbild herunterladen
 

422

T. LIVII [U. C. 537. A. C. ai5.]

mis vacua ab hostibus castra, nee quicquam praeterrecentis vestigia caedis, strataque passim corporasociorum invenit. Auctores erant quidam, ut proti-nus inde Cumas duceret, urbemque oppugnaret. Idquanquam haud modice Hannibal cupiebat, ut, quiaNeapolim non potuerat, Cumas saltem, maritimamurbem, haberet; tamen, quia praeter arma nihil se-cum miles, raptim acto agmine, extulerat, retro incastra supra Tifata se recepit. Inde, fatigatus Cam-panorum precibus, sequenti die cum omni apparatuoppugnandae urbis Cumas redit: perpopulatoqueagro Cumano, mille passus ab urbe castra locat;quum Gracchus magis verecundia in tali necessitatedeserendi socios, implorantes fidem suam populiqueRomani, substitisset, quam satis fidens exercitui.Nec alter consul Fabius, qui ad Cales castra habe-bat, Vulturnum flumen traducere audebat exerci-tum; occupatus primo auspiciis repetendis, deinprodigiis, quae alia super alia nuntiabantur, expian-tique ea haud facile litari haruspices respondebant.

XXXV11. Hae causae quum Fabium tenerent,Sempronius in obsidione erat; et iam operibus oppu-gnabatur. Adversus ligneam ingentem admotam ur-bi, aliam turrem ex ipso muro excitavit consul Ro-manus, aliquanto altiorem: quia muro satis per sealto subiectis validis sublicis pro solo usus erat. In-de primum saxis sudibusque et ceteris missilibuspropugnatores moenia atque urbem tuebantur: po-stremo, ubi promovendo adiunctam muro videruntturrem, facibus ardentibus plurimum simul ignemeoniecerunt. Quo incendio trepida armatorum mul-titudo quum de turre sese praecipitaret, eruptio exoppido simul duabus portis stationes hostium fudit,fugavitque in castra; ut eo die obsesso, quam obsi-denti, similior esset Poenus. Ad mille trecenti Car-thaginiensium caesi, et undesexaginta vivi capti: