12} T. LIVII [0. C. 53 7 . A. C. ai5.]
Itonium venissent, et, percunctatione facta, diotacum scriptis congruerent, primo gravis cura Patresincessit, cernentes, quanta vix tolerantibus Punicumbellum Macedonici belli moles instaret. Cui tamenadeo non succubuerunt, ut extemplo agitaretur, quem-admodum ultro inferendo bello averterent ab Italiahostem. Captivis in vincula condi iussis, comitibus-que eorum sub hasta venditis, ad naves viginti quin-que, quibus P. Valerius Flaccus praefectus praeerat,viginti parandas alias decernunt. His comparatisdeductisque, et additis quinque navibus, quae adve-xerant captivos legatos, triginta naves ab Ostia Ta-rentum profectae: iussusque P. Valerius, militibusVarronianis, quibus L. Apustius legatus Tarentipraeerat, in naves impositis, quinquaginta naviumclasse non tueri modo Italiae oram, sed explorare deMacedonico bello. Si congruentia literis legatorum-que indiciis Philippi consilia essent, ut M. Valeriumpraetorem literis certiorem faceret: isque, L. Apu-stio legato exercitui praeposito, Tarentum ad clas-sem profectus, primo quoque tempore in Macedo-niam transmitteret: daretque operam, ut Philippumin regno contineret. Pecunia ad classem tuendambellumque Macedonicum ea decreta est, quae Ap.Claudio in Siciliam missa erat, ut redderetur Hiero-ni regi: ea per L. Apustium legatum Tarentum estdevecta. Simul ab Hierone missa ducenta milliamodium tritici, et hordei centum.
XXXIX. Dum haec Romani parant aguntque, adPhilippum captiva navis, una ex iis, quae Romammissae erant, ex cursu refugit: inde scitum, legatoscum literis captos. Itaque ignarus de iis, quae cumHannibale legatis suis convenissent, quaeque legatieius ad se allaturi fuissent, legationem aliam cumiisdem mandatis mittit. Legati ad Hannibalem mis-si, Heraclitus, cui Scotino cognomen erat, et Crito