Lui. XXIII. Cap. 33.34. [U. C. bay. A. C. 21 5.] 419
hostium praesidiis. Deinde, ut Punicus cultus habi-tusque suspectos legatos fecit Hannibalis, interroga-tosque sermo prodidit: tum, comitibus eorum sedu-ctis ac metu territis, literae quoque ab Hannibale adPhilippum inventae, et pacta inter regem Macedo-num Poenumque ducem. Quibus satis cognitis, opti-mum visum est, captivos comitesque eorum Hornamad senatum, aut ad consules, ubicunque essent, quamprimum deportare. Ad id celerrimae quinque navesdelectae, ac L. Valerius Antias, qui praeesset, mis-sus: eique mandatum, ut in omnes naves legatos se-paratim custodiendos divideret, -daretque operam,ne quod iis colloquium inter se, neve quae communi-catio consilii esset. Per idem tempus Itoniae quumA. Cornelius Mammula, ex Sardinia provincia dece-dens, retulisset, qui status rerum in insula esset, bel-lum ac defectionem omnes spectare; Q. Mucium, quisuccessisset sibi, gravitate coeli aquarum que adve-nientem exceptum, non tam in periculosum, quamlongum, morbum implicitum, diu ad belli vim susti-nendam inutilem fore, exercitumque ibi ut satis fir-mum pacatae provinciae praesidio esse, ita parumbello, quod motum iri videretur: decreverunt Patres,ut Q. Fulvius Flaccus quinque millia peditum, qua-dringentos equites scriberet, eamque legionem pri-mo quoque tempore in Sardiniam traiiciendam cura-ret, mitteretque cum imperio, quem ipsi videretur,qui rem gereret, quoad Mucius convaluisset. Ad eamrem missus est T. Manlius Torquatus, qui bis consulcensorque fuerat, subegeratque in consulatu Sardos.Sub idem fere tempus et a Carthagine in Sardiniamclassis missa, duce Hasdrubale, cui Calvo cognomenerat, foeda tempestate vexata, adHaliarcs insulas de-iicitur: ibique (adeo non armamenta modo, sed etiamalvei navium quassati erant) subductae nares dum■eliciuntur, aliquantum temporis triverunt.
V) d 2