Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
418
Einzelbild herunterladen
 

418

T. LIVII [TJ.C.557.A.C.215.J

tatemque iungendam cum populo ltomano, mandatahabere ad consules ac senatum populumque Huma-num. Praetor, inter defectiones veterum sociorumnova societate tam clari regis laetus admodum, ho-stes pro hospitibus comiter accepit: dat, qui prose-quantur, itinera cum cura demonstrent, quae loca,quosque saltus, aut Humanus, aut hostes teneant.Xenophanes per praesidia Romana in Campaniam,inde, qua proximum fuit, in castra Hannibalis per-venit, foedusque cum eo atque amicitiam iunxit le-gibus his: ut Philippus rex quam maxima classe-(du-centas autem naves videbatur effecturus) in Italiamtraiiceret, et vastaret maritimam oram: bellum proparte sua terra marique gereret. Ubi debellatum es-set , Italia omnis cum ipsa urbe Roma Carthaginien-sium atque Hannibalis esset, praedaque omnis Hanni-bali cederet. Perdomita Italia, navigarent in Grae-ciam, bellumque, cum quibus regibus placeret, gere-rent. Quae civitates continentis, quae insulae ad Ma-cedoniam vergunt, eae Philippi regnique eius essent.

XXXIV. I11 has ferme leges inter Poenum ducenilegatosque Macedonum ictum foedus, missique cumiis ad regis ipsius firmandam fidem legati, Gisgo, etBostar, et Mago, eodem ad Iunonis Laciniae, ubi na-vis occulta in statione erat, perveniunt: inde profe-cti, quum iam altum tenerent, conspecti a classe Ro-mana sunt, quae praesidio erat Calabriae litoribus.P. Valerius Flaccus cercuros ad persequendam retra-hendamque narem quum misisset, primo fugere re-gii conati: deinde, ubi celeritate vinci senserunt, tra-dunt se Romanis, et ad praefectum classis adducti:quum quaereret, qui, et unde, et quo tenderent cur-sum? Xenophanes primo, satis iam semel felix, men-dacium struere, a Philippo se ad Romanos missum,ad M. Valerium, ad quem unum iter lutum fuerit,pervenisse. Campaniam superare nequisse , saeptam