Lib. XXIII. Cap. 32.33. [U.C.53 7 . A.C. 21 S.] 417
agrum populaturum, servos sub hasta venditurum,villas incensurum. Ne praetoribus quidem , qui adius dicendum creati erant, yacatio ab belli admini-stratione data est. Valerium praetorem in Apuliamire placuit, ad exercitum a Terentio accipiendum:quum ex Sicilia legiones venissent, iis potissimumuti ad regionis eius praesidium: Terentianum mitticum aliquo legatorum. Et viginti quinque naves P.Valerio datae sunt, quibus oram maritimam interBrundisium ac Tarentum tutari posset. Par naviumnumerus Q. Fulvio praetori urbano decretus ad sub-urbana litora tutanda. €. Terentio proconsuli ne-gotium datum, ut in Piceno agro conquisitionem mi-litum haberet, locisque iis praesidio esset. Et T. Ota-cilius Crassus, postquam aedem Mentis in Capitoliodedicavit, in Siciliam cum imperio, qui classi praees-set, missus.
XXXIII. In hanc dimicationem duorum opulen-tissimorum in terris populorum omnes reges gentes-que animos intenderant: inter quos Philippus Mace-flonum rex, eo magis, ,quo propior Italiae, ac maritantum Ionio discretus erat. Is ubi primum famaaccepit, Hannibalem Alpes transgressum, ut bello in-ter Romanos Poenumque orto lactatus erat, ita,utrius populi mallet victoriam esse, incertis adhucviribus, fluctuatus animo fuerat. Postquam tertiaiam pugna, tertia victoria cum Poenis erat, ad fortu-nam inclinavit, legatosque ad Hannibalem misit:qui, vitantes portus Brundisinum Tarentinumque,quia custodiis navium Romanarum tenebantur, adLaciniae lunonis templum in terram egressi sunt.Inde per Apuliam petentes Capuam, media in praesi-dia Romana illati sunt: deductique ad M. ValeriumLaevinum praetorem, circa Luceriam castra haben-tem. Ibi intrepide Xenophanes legationis princeps,a Philippo rege se missum, ait, ad amicitiam soeie-T. Liv. Tosi. II. T)d