Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
416
Einzelbild herunterladen
 

4 IG

T. LIVII [U.C.557. A.C. 21 5 .]

lae praesideret, missus. Praetores in Siciliam acSardiniam profecti. Consules edixerunt, quoties insenatum yocassent, uti senatores, quibusque in sena-tu dicere sententiam liceret, ad portam Capenamconvenirent. Praetores, quorum iurisdictio erat, tri-bunalia ad Piscinam publicam posuerunt. Eo vadi-monia fieri iusserunt: ibique eo anno ius dictum est.Interim Carthaginem, unde Mago frater Hannibalisduodecim millia peditum et mille quingentos equi-tes, viginti elephantos, mille argenti talenta in Ita-liam transmissurus erat, cum praesidio sexaginta na-vium longarum, nuntius affertur, in Hispania remmale gestam,' omnesque ferme eius provinciae popu-los ad Romanos defecisse. Erant, qui Magonem cumrlasseea copiisque, omissa Italia, in Hispaniam averterent; quum Sardiniae recipiendae repentina spesaffulsit. Parvum ibi exercitum Romanum esse: vete-reta praetorem inde A. Cornelium provinciae peritamdecedere, novum exspectari. Ad hoc, fessos iam ani-mos Sardorum esse diuturnitate imperii: et proximoiis anno acerbe atque avare imperatum. Gravi tribu-to et collatione iniqua frumenti pressos. Nihil deessealiud, quam auctorem, ad quem deficerent. Ilaecclandestina legatio per principes missa erat; maxi-me eam rem moliente Ilampsicora, qui tum auctori*tate atque opibus longe primus erat. His nuntiisprope uno tempore turbati erectique Magonem cumclasse sua copiisque in Hispaniam mittunt. I11 Sardi-niam Hasdrubalem deligunt ducem: et tantum fermecopiarum, quantum Magoni, decernunt. Et Romaeconsules, transactis rebus, quae in urbe agendaeerant, movebant iam sese ad bellum. Ti. Semproniusmilitibus Sinuessam diem ad conveniendum edixit;et (f. Fabius, consulto prius senatu, ut frumentaomnes ex agris, ante Kalendas iuniae primas, in ur-bes munitas conveherent. Qui non invexisset, eius se