Liii. XXIII. Cap. 31. 32. [U.C. 537 .A.C. 215 .J 413
inde, confeci0, quod mandatum est, negotio, revertis-set; ut vos consulem, quem tempus reipublicae postu-laret, quem maxime vultis, haberetis. Ita de comitiis,donec rediit Marcellus, silentium fuit. Interea duum-viri creati sunt Q,. Fabius Maximus et T. OtaciliusCrassus, aedibus dedicandis, Menti Otacilius, FabiusVeneri Erycinae. Utraque in Capitolio est, canaliuno discretae. Et de trecentis equitibus Campanis,qui, in Sicilia cum fide stipendiis emeritis, Romamvenerant, dein latum ad populum, ut cives Romaniessent: item, uti municipes Cumani essent, pridiequam populus Campanus a populo Romano defecis-set. Maxime, ut hoc ferretur, moverat, quod, quo-rum hominum essent, scire se ipsi negabant; reterepatria relicta, ineam, in quam redierant, nondumasciti. Postquam Marcellus ab exercitu rediit, co-mitia uni consuli rogando in locum L. Postumii edi-cuntur. Creatur ingenti consensu Marcellus, quiextemplo magistratum occiperet. Cui ineunti con-sulatum quum tonuisset, vocati augures vitio crea-tum videri pronuntiaverunt; vulgoque Patres ita fa-ma ferebant, quod tum primum duo pleboii consulesfacti essent, id deis cordi non esse. In locum Mar-celli, ubi is se magistratu abdicavit, suffectus FabiusMaximus tertium. Mare arsit eo anno: ad Sinues-sam bos equuleum peperit: signa Lanuvii ad Iuno-nis Sospitae cruore manavere, lapidibusque circa idtemplum pluit. Ob quem imbrem novendiale, utassolet, sacrum fuit: ceteraque prodigia cum curaexpiata.
XXXII. Consules exercitus inter sese diviserunt.Fabio exercitus, cui M. Iunius dictator praefuerat,evenit; Sempronio volones, qui fierent, et sociorumviginti quinque millia; M. Valerio praetori legiones,quae ex Sicilia redissent, decretae; M. Claudius pro-consul ad eum exercitum, qui supra Suessulam No-