Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
414
Einzelbild herunterladen
 

414

!

T. LIVII [U. C. 537. A.C. 21 5 .]

staurati. Circumacto tertio anno Punici belli, Tl,Sempronius consul Idibus Martiis magistratum iniit.Praetores Q. Fulvius Flaccus, qui ante bis consulcensorque fuerat, urbanam, M. Valerius Laevinus ,peregrinam sortem in jurisdictione habuit. Ap. Clau- 1dius Pulcher Siciliam, Q. Mucius Scaevola Sardi-niam sortiti sunt. 31. 31arcello pro consule impe-rium esse populus iussit, quod post Cannensem cla-dem unus Romanorum imperatorum in Italia pro-spere rem gessisset.

XXXI. Senatus, quo die primum est in Capitolieconsultus, decrevit, ut, quo eo anno duplex tributumimperaretur, simplex confestim exigeretur, ex qu<vstipendium praesens omnibus militibus daretur, prae-terquam qui milites ad Cannas fuissent. De exerci- itibus ita decreverunt, ut duabus legionibus urbanis iTi. Sempronius consul Cales ad conveniendum diemediceret: inde eae legiones in castra Claudiana su-pra Suessulam deducerentur: quae ibi legiones es-sent, ( erant autem Cannensis maxime exercitus) eas :Ap. Claudius Pulcher praetor in Siciliam traiieeret; 1quaeque in Sicilia essent, Romam deportarentur. Ad jexercitum, cui ad conveniendum Cales edicta dies jerat, 31. Claudius 3!arcellus missus; isque iussus incastra Claudiana deducere urbanas legiones. Ad ve- 1terem exercitum accipiendum deducendumque inde |in Siciliam, T.3Ietilius Croto legatus abAp. Claudio !est missus. Taciti primo exspectaverant homines, ,uti consul comitia collegae creando haberet. Dein- ide, ubi ablegatum, velut de industria, 31. Marcellumviderunt, quem maxime consulem in eum annum obegregie in praetura res gestas creari volebant, fre-mitus in curia est ortus. Quod ubi sensit consul,

Virumque, inquit, e republica fuit, Patres conscripti,ei M. Claudium ad permutandos exercitus in Campa-niam proficisci, et comitia non prius edici, quam is