Lib. XXIII. C ap. 20. 30. [U.C.S36.A.C.216.] 413
fensam, intra paucos (lies in deditionem accepit. Iis-dem ferine diebus et Bruttiorum exercitus Crotonem,Graecam urbem, circumsedit, opulentam quondam. armis virisque, tum iam adeo multis magnisque cla-^ dibus afflictam, ut omnis aetatis minus viginti milliacivium superessent. Itaque urbe a defensoribus va-sta facile potiti sunt hostes: arx tantum retenta, inquam inter tumultum captae urbis e media caedequidam effugere. Et Locrenses descivere ad Brut-tios Poenosque, prodita multitudine a principibus.Rhegini tantummodo regionis eius, et in fide ergaRomanos, et potestatis suae ad ultimum manserunt.In Siciliam quoque eadem inclinatio animorum per-venit: et ne domus quidem Hieronis tota ab defe-I ctione abstinuit. Namque Gelo maximus stirpis,^ contempta simul senectute patris, simul post Can-nensem cladem Romana societate, ad Poenos defe-cit: movissetque in Sicilia res, nisi mors adeo op-portuna, ut patrem quoque suspicione aspergeret,armantem eum multitudinem, sollicitantemque so-cios absumpsisset. Ilaec eo anno in Italia, in Africa,in Sicilia, in Hispania vario eventu acta. Exitu anni, Q. Fabius Maximus a senatu postulavit, ut aedemVeneris Erycinae, quam dictator v ovisset, dedicareliceret. Senatus decrevit, ut Ti. Sempronius consuldesignatus, quum primum honorem inisset, ad popu-lum ferret, ut Q. Fabium duumvirum esse iuherentaedis dedicandae causa. Et M. Aemilio Lepido, qui’ bis consul augurque fuerat, filii tres, Lucius, Mar-cus, Quintus, ludos funebres per triduum, et gladia-torum paria duo et viginti per triduum in foro dede-runt. Aediles curules C. Laetorius, et Ti. Sempro-nius Gracchus, consul designatus, qui in aedilitatemagister equitum fuerat, ludos Romanos fecerunt,
I qui per triduum instaurati sunt. Plebeii ludi aedi-! lium M. Aurelii Cottae et M. Claudii Marcelli ter in-