412
T. LIVII [U. C. 53G.A.C. 21 G.]
Iit pedem media acies, iuferentibusque sese magnoimpetu Romanis terga vertit. Nihilo segnius in cor-nibus proelium fuit. Hinc Poenus, hinc Afer urget;et velut in circumventos proelio ancipiti pugnant.Sed quum in medium tota iam coisset Romana acies,satis virium ad dimovenda hostium cornua habuit,Itaque duo diversa proelia erant: utroque Romani,ut qui, pulsis tandem mediis, et numero et robore vi-rorum praestarent, haud dubie superarunt. Magnavis hominum ibi occisa: et, nisi Iiispani vixdum con-serto proelio tam effuse fugissent, perpauci ex totasuperfuissent acie. Equestris pugna nulla admodumfuit; quia, simul inclinatam mediam aciem MauriNumidaeque viderunt, extemplo fuga effusa nudacornua, elephantis quoque prae se actis, deseruere.Et Hasdrubal, usque ad ultimum eventum pugnaemoratus, e media caede cum paucis effugit. CastraRomani cepere atque diripuere. Ea pugna, si quadubia in Hispania erant, Romanis adiunxit: Ilasdru-buliquc non modo in Italiam traducendi exercitus,sed ne manendi quidem satis tuto in Hispania, spemreliquit. Quae postquam literis- Scipionum Romaevulgata sunt, non tam victoria, quam prohibito Has-drubalis in Italiam transitu, laetabantur.
XXX. Dum haec in Hispania geruntur, Peteliain Bruttiis, aliquot post mensibus, quam coepta op-pugnari erat, abHimilcone,praefcctoHannibalis„ ex-pugnata est. Multo sanguine ac vulneribus ea Poe-nis victoria stetit: nec ulla magis vis obsessos, quamfames, expugnavit. Absumptis enim frugum alimen-tis, carnisque omnis generis quadrupedum, sutrinaepostremo coriis, herbisque et radicibus,et corticibusteneris, strictisque rubis vixere; nec, antequam viresad standum in muris ferendaque arma deerant, ex-pugnati sunt. Recepta Petelia, Poenus ad Consen-tiam copias traducit: quam, minus pertinaciter de-