Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
411
Einzelbild herunterladen
 

L m. XXIII. Cai'. 28. 20. [U.C.55G.A. C. 216 .] 411

stem,urbem a propinquo flumine Iberam appellatam,opulentissimam ea tempestate regionis eius, oppu-gnare parant. Quod ubi sensit Hasdrubal, pro opeferenda sociis, pergit ipse ire ad urbem, deditam nu-per in fidem Romanorum, oppugnandam. Ita iamcoepta obsidio omissa ab Romanis est, et in ipsumHasdrubalem versum bellum.

XXIX. Quinque millium intervallo castra distan-tia habuere paucos dies: nec sine levibus proeliis,nec ut in aciem evirent. Tandem unn eodemque dievelut ex composito utrimque signum pugnae propo-situm est, atque omnibus copiis in campum descen-sum. Triplex stetit Romana acies. Velitum parsinter antesignanos locata, pars post signa accepta,equites cornua cinxere. Hasdrubal mediam aciemHispanis firmat: in cornibus, dextro Poenos locat,laevo Afros mercenariorumque auxilia: equitum Nu-midas Poenorum peditibus, ceteros Afris pro corni-bus apponit. Nec omnes Numidae in dextro locaticornu, sed quibus, desultorum in modum, binos tra-hentibus equos inter acerrimam saepe pugnam in re-centem equum ex fesso armatis transsultare moserat: tanta velocitas ipsis, tamque docile equorumgenus est. Quum hoc modo instructi starent, impe-ratorum utriusque partis haud ferme dispares speserant. Nam ne multum quidem, aut numero, autgenere militum, hi aut illi praestabant. Militibuslonge dispar animus erat. Romanis enim, quanquamprocul a patria pugnarent,facile persuaserant duces,pro Italia atque urbe Romana eos pugnare. Itaque,velut quibus reditus in patriam eo discrimine pugnaeverteretur, obstinaverant animis, vincere aut mori.Minus pertinaces viros habebat altera acies. Nammaxima pars Hispani erant: qui vinci in Hispania,quam victores in Italiam trahi, malebant. Primoigitur concursu, quum vix pila coniecta essent, retu-