Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
395
Einzelbild herunterladen
 

LiB. XXIII. C.u\15.1G. [U.C.53G. A.c. 216 .] 305

r 'um, equorum, armorumque sit oppressus. Itaquemacie virtute esto, inquit. Apud me libi omnis honosatque omne praemium erit: et, quo frequentior tnecumfueris, senties eam rem tibi dignitati atque emolumen-to esse: laetoque iuveni promissis equum eximiumdono dat, bigatosque quingentos quaestorem nume-rare iubet: lictoribus imperat, ut eum se adire, quo-ties velit, patiantur.

XVI. Hac comitate Marcelli ferocis iuvenis ani-mus adeo est mollitus, ut nemo inde sociorum remRomanam fortius ac fidelius iurerit, quum Hannibalad porta3 esset, (Nolam enim rursus a Nuceria mo-verat castra) plebesque Nolana de integro ad defe-ctionem spectaret. Marcellus sub adventum hostiumintra muros se recepit; non castris metuens, sed neprodendae urbis occasionem nimis multis in eam im-minentibus daret. Instrui deinde utrimque acies coe-ptae, Romanorum pro moenibus Nolae, Poenorumante castra sua. Proelia hinc parva inter urbem ca-straque, et vario eventu fiebant: quia duces nec pro-hibere paucos temere provocantes, nec dare signumuniversae pugnae volebant. In hac continua iamduorum exercituum statione principes Nolanorumnuntiant Marcello, Nocturna colloquia inter plebemac Poenos fleri ; statutumque esse, ut, quum Romanaacies egressa portis iret, impedimenta eorum ac sarci-nas diriperent, clauderent deinde portas, murosqueoccuparent, ut, potentes rerum suarum atque urbis,Poenum inde pro Romano acciperent: Haec ubi nun-tiata sunt Marcello, collaudatis senatoribus Nolanis,priusquam aliquis motus intus oriretur, fortunampugnae experiri statuit. Ad tres portas in hostes ver-sas tripartito exercitum instruxit: impedimenta sub-sequi iussit: calones lixasque et invalidos militesvallum ferre. Media porta robora legionum et Ro-manos equites, duabus circa portis novos milites le-