Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
393
Einzelbild herunterladen
 

I

Lm . XXIII. Cap. 14.15. [C.C.556. A.C. 2 i 6 .] 393

re possent, praetermissurus. Senatus, ac maximeprimores eius, in societate Romana cum fide persta-re; plebs novarum, ut solet, rerum atque Hannibalistota esse; metumque agrorum populationis, et pa-tienda in obsidione multa gravia indignaque propo-nere animo. Neque auctores defectionis deerant.Itaque ubi senatum metus cepit, si propalam tende-rent, resisti multitudini concitatae non posse; clamsimulando dilationem mali inveniunt. Placere enimsibi defectionem ad Hannibalem simulant: quibusautem conditionibus in foedus amicitiamque novamtranseant, parum constare. Ita spatio sumpto, lega-tos propere ad praetorem Romanum Marcellum Clau-I dium, qui Casilini cum exercitu erat, mittunt, doccnt-quc, quanto in discrimine sit Nolana res: agrumHannibalis esse et Poenorum, urbem extemplo futu-ram, ni subveniatur. Concedendo plebei senatum,ubi velint, defecturos se, ne deficere praefestinarent,effecisse. Marcellus, collaudatis Nolanis, eadem si-mulatione extrahi rem in suum adventum iussit: in-terimcelari, quaesecumactaessent, spemqueomnemauxilii Romani. Ipse a Casilino Calatiam petit: at-

I que inde, Vulturno amni traiccto, perque agrum Sa-ticulanum Trcbulanumque superSuessulam per mon-tes Nolam pervenit.

; XV. Sub adventum praetoris Romani Poenusagro Nolano excessit, et ad mare proxime Neapolim* descendit, cupidus maritimi oppidi potiundi, quo' cursus navibus tutus ex Africa esset. Ceterum, post-quam Neapolim a praefecto Romano teneri accepit,(M. Iunius Silanus erat, ab ipsis Neapolitanis acci-tus) Neapoli quoque, sicut Nola, omissa, petit Nuce-riam. Eam quum aliquamdiu circumsedisset, saepe, vi, saepe sollicitandis nequicquam nunc plebe nuncprincipibus, fame demum in deditionem accepit, pa-ctus, ut inermes cum singulis abirent vestimentis.