392
T. LIVH [U. C. 556. A. C. 216 .] _-
multo mimis censeo mittenda esse. Haud multos mo-vit Hannonis oratio. Nam ct simultas cum familiaBarcina leviorem auctorem faciebat, et occupati ani-mi praesenti laetitia nihil, quo vanius fieret gaudiumsuum, auribus admittebant: debellatumque mox fo-re, si anniti paullulum voluissent, rebantur. Itaqueingenti consensu fit senatusconsultum, ut Hannibaliquattuor Numidarum millia in supplementum mitte-rentur, et quadraginta elephanti, et argenti millequinquaginta talenta. Dictatorque cum Magone inHispaniam praemissus est, ad conducenda vigintimillia peditum, quattuor equitum, quibus exercitus,qui in Italia, quique in Hispania erant, supplerentur.
XIV. Ceterum haec, ut in secundis rebus, segni-ter otioseque gesta. Romanos, praeter insitam in-dustriam animis, fortuna etiam cunctari prohibebat.Nam nec consul ulli rei, quae per eum agenda esset,deerat: et dictator M. Iunius Pera, rebus divinis per-fectis, latoque, ut solet, ad populum, ut equum escen-dere liceret, praeter duas urbanas legiones, quaeprincipio anni a consulibus conscriptae fuerant, etservorum delectum, cohortesque ex agro Piceno etGallico collectas, ad ultimum prope desperatae rei-publicae auxilium, quum honesta utilibus cedunt,descendit, edixitque: Qui capitalem fraudem ausi,quique pecuniae iudicali in vinculis essent, qui eorumapud se milites fierent, eos noxa pecuniaque sese ex-solvi iussurum. Ea sex millia hominum Gallicis spo-liis, quae triumpho C. Flaminii translata erant, ar-mavit. Itaque cum viginti quinque millibus armato-rum ab urbe proficiscitur. Hannibal, Capua recepta,quum iterum Neapolitanorum animos, partim spe,partim metu, nequicquam tentasset, in agrum Nola-num exercitum traducit: ut non hostiliter statim,quia non desperabat voluntariam deditionem; ita,si morarentur spem, nihil eorum, quae pati aut time-