384
T. LIV II [U. C. 556. A. C. 216 .]
daret Campanis, quos ipsi elegissent; cum quibus equi-tum Campanorum, qui in Sicilia stipendia facerent,permutatio fieret. Haec pacta: illa insuper, quamquae pacta erant, facinora Campani ediderunt. Nampraefectos socium ciresque Romanos alios, partimaliquo militiae munere occupatos, partim privatisnegotiis implicitos, plebs repente omnes comprehen-sos, velut custodiae causa, balneis includi iussit: ubi,fervore atqqe aestu anima interclusa, foedum in mo-dum exspirarent. Ea ne fierent, neu legatio mitte-retur ad Poenum, summa ope Decius Magius, vir, cuiad summam auctoritatem nihil, praeter sanam ci-rium mentem, defuit, restiterat. Ut vero prae-sidium mitti ab Hannibale audivit, Pyrrhi superbamdominationem, miserabilemque Tarentinorum servi-tutem, exempla referens, primo, ne reciperetur prae-sidium, palam vociferatus est: deinde, ut receptumaut eiiceretur, aut, si malum facinus, quod a vetu-stissimis sociis consanguineisque defecissent, fortiac memorabili facinore purgare vellent, ut, interfe-cto Punico praesidio, restituerent se Romanis. Haec(neque enim occulte agebantur) quum relata Hanni-bali essent, primo misit, qui vocarent Magium adsese in castra: deinde, quum is ferociter negasset seiturum, (nec enim Hannibali ius esse in civem Cam-panum) concitatus ira Poenus, comprehendi homi-nem, vinctumque attrahi ad se iussit. Veritus dein-de, ne quid inter vim tumultus, atque ex concitatio-ne animorum inconsulti certaminis oriretur, ipse,praemisso nuntio ad Marium Blosium praetoremCampanum, postero die se Capuae futurum, profici-scitur e castris cum modico praesidio. Marius con-cione advocata edicit, ut frequentes cum coniugibusac liberis obviam irent Hannibali. A.b universis idnon obedienter modo, sed enixe, favore etiam vulgi,et studio visendi tot iam victoriis clarum imperato-