Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
385
Einzelbild herunterladen
 

Liii .XXIlI. Cap. 7. 8. [tT.C. 55C.A.C.2X6.J 385rem, factam est. Decius Magius nec obviam egres-i sus est, nec, quo timorem aliquem ex conscientia sii gnificare posset, privatim se tenuit: in foro cum filio! clientibusque paucis otiose inambulavit, trepidantetota civitate ad excipiendum Poenum visendumque.Hannibal, ingressus urbem, senatum extemplo po-stulat, precantibusque inde primoribus Campanorum,ne quid eo die seriae rei gereret, diemque ut ipse ad-ventu suo festum laetus ac libens celebraret; quan-quam praeceps ingenio in iram erat, tamen, ne quidin principio negaret, visenda urbe magnam diei par-tem consumpsit.

VIII. Deversatus est apud Ninnios Celeres, Ste-nium Pacuviumque, inclutos nobilitate ac divitiis,lio Pacuvius Calavius, de quo ante dictum est, prin-( ceps factionis eius, quae traxerat rem ad Poenos,filium iuvenem adduxit, abstractum abs Decii Magiilatere, cum quo ferocissime pro Romana societateadversus Punicum foedus steterat; nec eum aut incli-nata in partem alteram civitas, aut patria maiestassententia depulerat. Huic tum pater iuveni Hanni-1 balem deprecando magis, quam purgando, placavit,victusque patris precibus lacrimisque etiam ad coe-nam eum cum patre vocari iussit: cui convivio nemi-nem Campanum, praeterquam hospites, lubelliumqueTauream, insignem bello virum, adhibiturus erat.Coeperunt epulari de die, et convivium non ex morei Punico, aut militari disciplina esse; sed, ut in civi-tate atque etiam domo diti ac luxuriosa, omnibusvoluptatiuni illecebris instructum. Unus nec domi-norum invitatione, nec ipsius interdum Hannibalis,Calavii filius Perolla vinci potuit; ipse valetudinemexcusans, patre animi quoque eius haud mirabileminterturbationem causante. Solis ferme occasu pa-trem Calavium, ex convivio egressum, secutus filius,ubi in secretum (hortus erat posticis aedium parti-T.Liv. Ton.Il. Rb