I
Lm. XXIII. Caf. 5. C. [tJ.C. 536. A. C. 216 .] 383
ex Campania scribi posse. Iam pecuniae affatim estfrumentique. Si parem fortunae vestrae fidem habe-tis, nec Hannibal se vicisse sentiet, nec Romani victosesse.
VI. Hac oratione consulis dimissis redeuntibus-que domum legatis, unus ex iis, Vibius Virrius, Tem-pus venisse, ait, quo Campani non agrum solum, abRomanis quondam per iniuriam ademptum, recupera-re, sed imperio etiam Italiae potiri possint. Foedus
I enim cum Hannibale, quibus velint legibus, facturos.Neque controversiam fore, quin, quum ipse confectobello Hannibal victor in Africam decedat, exercitum-que deportet, Italiae imperium Campanis relinquatur.Haec Virrio loquenti assensi omnes, ita renuntiantlegationem, uti deletum omnibus videretur nomen; Romanum. Extemplo plebes ad defectionem ac pars1 maior senatus spectare. Extracta tamen, auctorita-tibus seniorum, per paucos dies est res: postremo vi-cit sententia plurium, ut iidem legati, qui ad consu-j lem Romanum ierant, ad Hannibalem mitterentur.
■ Quo priusquam iretur, certumque defectionis consi-1 lium esset, Romam legatos missos a Campanis, inquibusdam annalibus invenio, postulantes, ut alterI consul Campanus fieret, si rem Romanam adiuvari| vellent. Indignatione orta, summoveri a curia iussosesse: missumque lictorem, qui ex urbe educeret eos,atque eo die manere extra fines Romanos iuberet.( ‘Quia nimis compar Latinorum quondam postulatioerat, Coeliusque et alii id haud sine causa praeter-miserant scriptores, ponere pro certo sum veritus.
VII. Legati ad Hannibalem venerunt, paccmquecum eo conditionibus fecerunt: Ac quis imperatormagistralusve Poenorum ius ullum in civem Campa-num haberet; neve civis Campanus invitus militaret,munusve faceret; ut suae leges, sui magistratus Ca-puae essent; ut trecentos ex Romanis captivis Poenus