Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
379
Einzelbild herunterladen
 

Lib. XXIII. Cai*. 2. 3. [U.C. 536. A. C. 21 G.] 370

traderet Capuam Poenis ; improbus homo, sed non adextremum perditus, quum mallet incolumi, quameversa, rcpubliea dominari; nullam autem incolu-mem esse orbatam publico consilio crederet, ratio-nem iniit, qua et senatum servaret, et obnoxium sibiac plebi faceret. Y r ocato senatu, quum, sibi defectio-nis ab Romanis consilium placiturum nullo modo,nisi necessarium fuisset, praefatus esset; quippe quiliberos ex Ap. Claudii ji,lia haberet, filiamque Hornamnuptum Livio dedisset; ceterum maiorem multo remmagisque timendam instare; non enim per defectio-nem ad, tollendum ex civitate senatum plebem spectare,sed per caedem senatus vacuam rempublicam tradereHannibali ac Poenis velle ; eo se periculo posse libera-re eos, si se permittant sibi, et, certaminum in republi-ca obliti, credant: quum omnes victi metu permitte-rent; Claudam in curia vos, inquit, et, i anquam et ipsecogitati facinoris particeps, approbando consilia, qui-bus nequicquam adversarer, viam saluti vestrae inve-niam. In hoc fidem, quam vultis ipsi, accipite. Fidedata egressus, claudi curiam iubet, praesidiumquein vestibulo reliquit; ne quis adire curiam iniussusuo, neve inde egredi possit.

III. T unc vocato ad concionem populo, Quod sae-pe, inquit, optastis, Campani, ut supplicii sumendivo-bis eximprobo ac detestabili senatu potestas esset; eamnunc, non per tumultum expugnantes domos singulo-rum, quas praesidiis clientium servorumque tuentur,cum summo vestro periculo, sed lutam habetis ac libe-ram. Clausos omnes in curiam accipite, solos, iner-mes: nec quicquam raptim, aut forte temere egeritis.De singulorum capite vobis ius sententiae dicendae fa-ciam, ut, quas quisque meritus est; poenas pendat. Sedante omnia ita vos irae indulgere oportet, utpolioremira salutem atque utilitatem vestram habeatis. Ete-nim hos, ut opinor, odistis senatores; non senatum