380
T. LIVIT [U. C. 536. A. C. 216.]
omnino habere non vultis: quippe aut rex, (quodabo-minandum) aut, quod unum liberae civitatis consiliumest, senatus habendus est. Itaque duae res simul agen-dae sunt vobis, ut et veterem senatum tollatis, et no-vum cooptetis. Citari singulos senatores iubcbo, dequorum capite vos consulam. Quod de quoque ceusue-ritis, Jiet. Sed prius in eius locum virum fortem acstrenuum novum senatorem cooptabitis, quam de noxiosupplicium sumatur. Inde consedit, et, nominibus inurnam coniectis, citari, quod primum sorte nomenexcidit, ipsumque e curia produci iussit. Ubi audi-tum est nomen, malum et improbum pro se quisqueclamare, et supplicio dignum. Tum Pacuvius, Video,quae de hoc sententia sit data. Eligite pro malo atqueimprobo bonum senatorem et iuslum. Primo silen-tium erat inopia potioris subiiciundi; deinde, quumaliquis, omissa verecundia, quempiam nominasset,multo maior extemplo clamor oriebatur, quum aliinegarent nosse; alii nunc probra, nunc humilitatemsordidamque inopiam , et pudendae artis aut quae-stus genus, obiicerent. IIoc multo magis in secundoac tertio citato senatore est factum: ut ipsius poeni-tere homines appareret; quem autem in eius substi-tuerent locum, deesse: quia nec eosdem nominari at-tinebat, nihil aliud quam ad audienda probra nomi-natos, et multo humiliores obscurioresque ceterierant iis, qui primi memoriae occurrebant. Ita dila-bi homines, notissimum quodque malum maxime to-lerabile dicentes esse, iubentesque senatum ex custo-dia dimitti.
IV. IIoc modo Pacuvius quum obnoxium vitaebeneficio senatum multo sibi magis, quam plebi, fe-cisset, sine armis, iam omnibus concedentibus, domi-nabatur. Hinc senatores, omissa dignitatis liberta-tisque memoria, plebem adulari, salutare, benigneinvitare, apparatis accipere epulis, eas causas sus-