378
T. UIT II [0. C. 536. A. C. 21 G.]
per gratiam Romanorum potentis. Post famam Can-nensis pugnae , vulgatumque Trebii sermonibus ad-ventum Hannibalis, quum Mopsiani urbem excessis-sent; sine certamine tradita urbs Poeno, praesidium-que acceptum est. Ibi praeda omni atque impedi-mentis relictis, exercitu partito, Magonem regioniseius urbes, aut deficientes ab Romanis accipere, autdetrectantes cogere ad defectionem iubet: ipse peragrum Campanum mare inferum petit, oppugnaturusNeapolim, ut urbem maritimam haberet. Ubi finesNeapolitanorum intravit, Numidas partim in insi-diis, (et pleraeque cavae sunt viae, sinusque occulti)quacunque apte poterat, disposuit: alios, prae seactam praedam ex agris ostentantes, obequitare por-tis iussit. In quos, quia nec multi, et incompositividebantur, quum turma equitum erupisset, ab ce-dentibus consulto tracta in insidias, circumventaest: nec evasisset quisquam, ni mare propinquum,et haud procul litore naves, piscatoriae pleraeque,conspectae peritis nandi dedissent effugium. Ali-quot tamen eo proelio nobiles iuvenes capti caesi-que sunt: inter quos et Hegeas praefectus equitum,intemperantius cedentes secutus, cecidit. Ab urbeoppugnanda Poenum absterruere conspecta moenia,baudquaquam prompta oppugnanti.
II. Inde Capuam flectit iter, luxuriantem longafelicitate atque indulgentia fortunae, maxime tamen,inter corrupta omnia, licentia plebis sine modo liber-tatem exercentis. Senatum et sibi et plebi obno-xium Pacuvius Calavius fecerat; nobilis idem ac po-pularis homo, ceterum malis artibus nactus opes.Is quum eo forte anno, quo res male gesta ad Trasi-menum est, in summo magistratu esset, iam diu infe-stam senatui plebem, ratus, per occasionem novandires, magnum ausuram facinus, ut, si in ea loca Han-nibal cum victore exercitu venisset, trucidato senatu