Lib.XXII. Cap. 57.58. [U.C.53fi.A.C.2iG.] 369
dictus M. lunius, et Ti. Sempronius magister equi-tum, delectu edicto, iuniores ab annis septendecim,ct quosdam praetextatos, scribunt. Quattuor ex hislegiones et mille equites effecti. Item ad socios La-tinumque nomen, ad milites ex formula accipiendos,mittunt. Arma, tela, alia parari iubent: ct vetera* hostium spolia detrahunt templis porticibusque. Jitf aliam formam novi delectus inopia liberorum capi-?■ tum ac necessitas dedit: octo milliaiuvenum valido-) rum ex servitiis, prius sciscitantes singulos, vcllent-ne militare, empta publice armaverunt. Hic milesmagis placuit, quum pretio minore redimendi capti-vos copia fieret.
' IjVIII. Namque Hannibal, secundum tam pro-speram ad Cannas pugnam, victoris magis, quam bel-lum gerentis, intentus curis, quum, captivis produ-ctis segregatisque, socios, sicut ante ad TrebiamTra-siinenumque lacum, benigne allocutus, sine pretiodimisisset; Romanos quoque vocatos(quodnun^uamalias antea) satis miti sermone alloquitur: Non in-terii ec in mn sibi esse cum Romanis bellum: de digni-■ tale atque imperio certare. Et patres virtuti Roma-nae cessisse: et se id anniti, ut suae in vicem simulfelicitati et virtuti cedatur. Itaque redimendi se ca-' ptivis copiam facere: pretium fore in capita, equitiquingenos quadrigatos nummos, trecenos pediti, servocentenos. Quanquam aliquantum adiiciebatur equi-tibus ad id pretium, quod pepigerant dedentos se;laeti tamen quamcunque conditionem paciscendi ac-ceperunt. Placuit suffragio ipsorum decem deligi,qui Romam ad senatum irent: nec pignus aliud fidei,quam ut iurarent se redituros, acceptum. Missuscum his Carthalo nobilis Carthaginiensis: qui, siforte ad pacem inclinarent animos, conditiones fer-ret. Quum egressi castris essent, unus ex iis, minimeRomani ingenii .homo, vel ut aliquid oblitus, iuris-T. Liv. Tom. H. A a