308
T. LIV II [U. C. 53G. A. C. aifi.] _
ctisanam oram Poeni sensissent, Lilybaeum extemploprovinciamque aliam Humanam aggrederentur. Ita-que classe opus esse, si regem socium Siciliamque tuerivellent.
LVII. Literis consulis propraetorisque lectis,censuerunt, M. Claudium, qui classi ad Ostiam stantipraeesset, Canusium ad exercitum mittendum, scri-hendumque consuli, ut, quum praetori exercitum tra-didisset, primo quoque tempore, quantum per com-modum reipublicae fieri posset, Romam veniret.Territi etiam super tantas clades, quum ceteris pro-digiis, tum quod duae Vestales eo anno, Opimia at-que Floronia, stupri compertae, et altera sub terra,ut mos est, ad portam Collinam necata fuerat, alterasibimet ipsa mortem consciverat. L. Cantilius, scri-ba pontificis, quos nunc minores pontifices appellant,qui cum Floronia stuprum fecerat, a pontifice maxi-mo eo usque virgis in comitio caesus erat, ut interverbera exspiraret. IIoc nefas quum inter tot, ut fit,clades in prodigium versum esset, decemviri librosadire iussi sunt. Et Q. Fabius Pictor Delphos adoraculum missus est sciscitatum, quibus precibussuppliciisque deos possent placare, et quaenam fu-tura linis tantis cladibus foret. Interim ex fatalibuslibris sacrificia aliquot extraordinaria facta; interquae Gallus et Galla, Graecus et Graeca, in foroboario sub terra vivi demissi sunt in locum saxoconsaeptum, iam ante hostiis humanis, minime Ro-mano sacro, imbutum. Placatis satis, ut rcbantur,deis, M. Claudius Marcellus ab Ostia mille ct quin-gentos milites, quos in classem scriptos habebat, Ro-mam, ut urbi praesidio essent, mittit: ipse, legioneclassis (ea tertia legio erat) cum tribunis militumTeanum Sidicinum praemissa , classe tradita P. Fu-rio Philo collegae, paucos post dies Canusium magnisitineribus contendit. Dictator ex auctoritate Patrum