Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
363
Einzelbild herunterladen
 

Lrii. XXII. Cap. 51.52. [U.C.53G.A.C.2iG.] 303

ad consilium pensandum lemporis opus esse. TuraMaharbal, Non omnia, nimirum, eidem dii dedere.Vincere scis, Hannibal; victoria uti nescis. Moraeius dici satis creditur saluti fuisse urbi atque impe-rio. Postero die ubi primum illuxit, ad spolia le-genda foedumque etiam hostibus spectandam stra-gem insistunt. lacebant tot Romanorum millia, pe-dites passim cquitesque, ut quem cuique fors aut pu-gna iunxerat aut fuga. Assurgentes quidam ex stra-ge media cruenti, quos stricta matutino frigore ex-citaverant vulnera, ab hosteuippressi sunt. Quos-dam et iaccntes vivos succisisVeininibus poplitibus-que invenerunt, nudantes cervicem iugulumque, etreliquum sanguinem iubentes haurire. Inventi suntquidam mersis in effossam terram capitibus, quossibi ipsos fecisse foveas, obruentesque ora superie-cta humo interclusisse spiritum apparebat. Prae-cipue convertit omnes substratus Numidae mortuosuperincubanti ltomanus virus, naso auribusque la-ceratis: quum, manibus ad capiendum telum inuti-libus, rabiem ira versus, laniando dentibus hostemexspir asset.

L1I. Spoliis ad multum diei lectis, Hannibal adminora ducit castra oppugnanda, et omnium primum,brachio obiecto, flumine eos excludit. Ceterum abomnibus, labore, vigiliis, vulneribus etiam fessis,ma-turior ipsius spe deditio est facta. Pacti, ut armaatque equos traderent, in capita Romana trecenisnummis quadrigatis, in socios ducenis, in servos cen-tenis, et ut, eo pretio persoluto, cum singulis abirentvestimentis, in castra hostes acceperunt; traditiquein custodiam omnes sunt, seorsum cives sociique.Dum ibi tempus teritur, interea quum cx maioribuscastris, quibus satis virium aut animi fuit, ad quat-tuor millia hominum et ducenti equites, alii agmine,alii palati passim per agros, quod haud minus tutum