Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
362
Einzelbild herunterladen
 

302

T. LIVII [U. C. 536. A. C. 216 .]

quam animus deesse. P. Sempronius Tuditanus tri-bunus militum, Capi ergo mavultis, inquit, ab avaris-simo et crudelissimo hoste, aestimarique capita vestra,et exquiri pretia ab interrogantibus, Romanus civissis, an Latinus socius, ut ex tua contumelia et miseriaalteri honos quaeratur? Non tu: si quidem L. Aemiliiconsulis, (qui se bene mori, quam turpiter vivere ma-luit, et tot fortissimorum virorum, qui circa eum cu-mulati iacent, cives estis. Sedante, quam opprimitlux, maioraque hostium agmina obsaepiunt iter, perhos, qui inordinati atque incompositi obstrepunt por-tis, erumpamus. Ferro atque audacia via fit, quam-vis per confertos hostes. Cuneo quidem hoc laxum at-que solutum agmen, ut si nihil obstet, transibimus.Itaque ite mccum, qui et vosmet ipsos et rempublicamsalvam vultis. Haec ubi dicta dedit, stringit gla-dium, cuneoque facto per medios vadit hostes. Et,quum in latus dextrum, quod patebat, Numidae ia-cularcntur, translatis in dextrum scutis, in maioracastra ad sexcenti evaserunt: atque inde protinus,alio magno agmine adiuncto, Canusium incolumesperveniunt. Haec apud victos magis impetu animo-rum, quem ingenium suum cuique aut fors dabat,quam ex consilio ipsorum, aut imperio cuiusquam,agebantur.

LI. Hannibali victori quum ceteri circumfusi gra-tularentur, suaderentque, ut, tanto perfunctus bello,diei quod reliquum esset, noctisque insequentis,quietem et ipse sibi sumeret, et fessis daret militi-bus; Maharbal, praefectus equitum, minime cessan-dum ratus, Imo, ut, quid hac pugna sit actum, scias,die quinto, inquit, victor in Capitolio epulaberis. Se-quere: cum equite, ut prius venisse, quam venturum,sciant, praecedam. Hannibali nimis laeta res est vi-sa, maiorque, quam ut cani statim capere animo pos-set. Itaque, voluntatem se laudare Mahafbalis, ait-