Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
361
Einzelbild herunterladen
 

Lm. XXII. Cap. 49. 50. |UC.53fi.A.C, aifi.] 3(U

| Septem millia hominum in minora castra, decem inmaiora, duo ferme in vicum ipsum Cannas perfuge-runt: qui extemplo a Carthalone atque equitibus,

! nullo munimento tegente vicum, circumventi sunt.Consul alter, seu forte, seu consilio, nulli fugientiuminfestus agmini, cum septuaginta fere equitibus Ve-nusiam perfugit. Quadraginta quinque millia pedi-tum, duo millia septingenti equites, et tanta propecivium sociorumque. pars, caesi dicuntur; in his anif bo consulum quaestores L. Atilius et L. Furius Bi-baculus: unus et viginti tribuni militum; consula-res quidam praetoriique et aedilicii: inter eos Cn.Servilium Geminum et M. Minucium numerant, quimagister equitum priore anno, aliquot ante consulfuerat: octoginta praeterea aut senatores, aut quicos magistratus gessissent, unde in senatum legi de-i berent, quum sua voluntate milites in legionibus fa-] cti essent. Capta eo proelio tria millia peditum etequites trecenti dicuntur.

L. Ilacc est pugna Cannensis, Alliensi cladi no-bilitate par: ceterum ut illis, quae post pugnam ac-cidere, levior, quia ab hoste cessatum est; sic strageexercitus gravior foediorque. Fuga namque ad Al-liam sicut urbem prodidit, ita exercitum servavit:ad Cannas fugientem consulem vix septuaginta se-cuti sunt: alterius morientis prope totus exercitusfuit. Binis in castris quum multitudo semiermis sineducibus esset, nuntium, qui in maioribus erant, mit-

I tunt; dum proelio, deinde ex laetitia epulis fatigatosquies nocturna hostes premeret, ut ad se transirent :uno agmine Canusium abituros esse. Eam senten-tiam alii totam aspernari: Cur enim illos, qui se ar-cessant, ipsos noti venire, quum aeque coniungi pos-sent? quia videlicet plena hostium omnia in medio es-f sent: et aliorum, quam sua, corpora tanto periculomallent obiicere. Aliis non tam sententia displicere,