Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
358
Einzelbild herunterladen
 

358

T. LIVII fU. C, 5,58. A. C. aiG.]

habitus gentium harum tum magnitudine corporum,tum specie terribilis erat. Galli super umbilicumerant nudi: Hispani linteis praetextis purpura tuni-cis, candore miro fulgentibus, constiterant. Nume-rus omnium peditum, qui tum steterunt in acie, mil-lium fuit quadraginta, decem equitum. Duces cor-nibus praeerant: sinistro Hasdrubal, dextro Mahar-bal: mediam aciem Hannibal ipse cum fratre Mago-ne tenuit. Sol, seu de industria ita locatis, seu quodforte ita starent, peropportune utrique parti obli-quus erat, Romanis in meridiem, Poenis in septen-trionem versis. Ventus, (Vulturnum incolae regio-nis vocant) adversus Romanis coortus, multo pulve-re in ipsa ora volvendo prospectum ademit.

XIjVII. Clamore sublato, procursum ab auxiliis,et pugna levibus primum armis commissa: dcimloequitum Gallorum Hispanorumque laevum cornucum dextro Romano concurrit, minime equestris mo-le pugnae: frontibus enim adversis concurrendumerat, quia, nullo circa ad evagandum relicto spatio,hinc amnis, hinc peditum acies claudebant in dire-ctum utrimque nitentes. Stantibus ac confertispostremo turba equis, vir virum amplexus detrahe-bat equo. Pedestre magna iam ex parte certamenfactum erat: acrius tamen, quam diutius, pugnatumest; pulsique Romani equites terga vertunt. Subequestris finem certaminis coorta est peditum pugna.Primo et viribus et animis pares constabant ordinesGallis Ilispanisque: tandem Romani, diu ac saepeconnisi, aequa fronte acieque densa impulere hostiumcuneum nimis tenuem, eoque parum validum, a ce-tera prominentem acie. Impulsis deinde ac trepidereferentibus pedem insistere: ac tenore uno perpraeceps pavore fugientium agmen in mediam pri-mum aciem illati, postremo, nullo resistente, ad sub-sidia Afrorum pervenerunt; qui utrimque reductis