Lib. XXII. Cap. 44-40. [U.C.5 56.A.C.ai6.] 357
egressi clamore ac tumultu fugassent, in stationemquoque pro rallo locatam atque ipsas prope portasevecti sunt. Id vero indignum visum, ab tumultua-rio auxilio iam etiam castra Romana terreri: ut eamodo una causa, ne extemplo transirent flumen, di-rigerentque aciem, tenuerit Romanos, quod summaimperii eo die penes Paullum fuerit. Itaque Varropostero die, cui sors eius diei imperii erat, nihilconsulto collega, signum pugnae proposuit, instru-ctasque copias flumen traduxit, sequente Paullo ;quia magis non probare, quam non adiuvare, consi-lium poterat. Transgressi flumen eas quoque, quasin castris 'minoribus habuerant, copias- suis adiun-gunt: atque ita instructa acie, in dextro cornu (iderat flumini propius) Romanos equites locant, dein-de pedites: laevum cornu extremi equites sociorum,intra pedites, ad medium iuncti legionibus Romanistenuerunt: jaculatores cum ceteris levium armorumauxiliis prima acies facti. Consules cornua tenue-runt; Terentius laevum, Aemilius dextrum. GeminoServilio media pugna tuenda data.
XL/VT. Hannibal luce prima, Baliaribus Ieviquealia armatura praemissa, transgressus flumen, utquosque traduxerat, ita in acie locabat. Gallos Hi-spanosque equites prope ripam laevo in cornu adver-sus Romanum equitatum: dextrum cornu Numidisequitibus datum, media acie peditibus firmata; ita,ut Afrorum utraque cornua essent, interponerenturhis medii Galli atque Hispani. Afros Romanam na •gna ex parte crederes aciem: ita armati erant, ar-mis et ad Trebiam, ceterum magna ex parte ad Tra-simenum captis. Gallis Hispanisque scuta eiusdemformae fere erant: dispares ac dissimiles gladii:Gallis praelongi ac sine mucronibus: Hispano, pun-ctilli magis, quam caesim, assucto petere hostem,brevitate habiles et cum mucronibus. Sane ct alius