Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
356
Einzelbild herunterladen
 

350

T. LIVII [U. C. 536. A.C.aiL]

aciem dirigerent, ipsi aversi, terga tantum afflantevento, in occaecatum pulvere offuso hostem pugna-turi.

XLIV. Consules, satis exploratis itineribus, se-quentes Poenum, ut ventum ad Cannas est, ubi inconspectu Poenum habebant, bina castra commu-niunt, eodem ferine intervallo, quo ad Geronium,sicut ante, copiis divisis. Aufidus amnis, utrisquecastris affluens, aditum aquatoribus ex sua cuiusqueopportunitate haud sine certamine dabat. Ex mino-ribus tamen castris, quae posita trans Ajufidum erant,liberius aquabantur- Romani, quia ripa ulterior nul-lum habebat hostium praesidium. Hannibal spemnaetus, locis natis ad equestrem pugnam, qua partevirium invictus erat, facturos copiam pugnandi con-sules, dirigit aciem, lacessitque Numidaruin procur-satione hostes. Inde rursus sollicitari seditione mi-litari ac discordia consulum Humana castra: quumPaullus Semproniique et Flaminii temeritatem Var-roni, Varro speciosum timidis ac segnibus ducibusexemplum Fabium obiiceret: testareturque deos ho-minesque hic, nullam penes se culpam esse, quod Han-nibal iam vclul usucepisset Italiam; se constrictuma collega teneri ; ferrum atque arma iratis et pugnarecupientibus adimi militibus; ille, si quidproiectis acproditis ad inconsultam atque improvidam pugnamlegionibus accideret, se, omnis culpae exsortem, omniseventus participem fore diceret. Videret, ut; quibuslingua tam prompta ac temeraria, aeque in pugna vi-gerent manus.

XLV. Dum altercationibus magis, quam consiliis,tempus teritur, Hannibal ex acie, quam ad multumdiei tenuerat instructam, quum in castra ceteras re-ciperet'copias, Numidas ad invadendos ex minoribuscastris Romanorum aquatores trans flumen mittit,(piam inconditam turbam quum vixdum in ripam