Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
352
Einzelbild herunterladen
 

352

T. LIVII [U. C. 536. A. C. 216 .]

contemnet Hannibal; nil- temere agentem metuet. Necego, ut nihil agatur, moneo; sed ut agentem te ratio 1ducat, non fortuna: tuae potestatis semper, tuaqueomnia sint. Armatus intentusque sis, neque occasionituae desis, neque suam occasionem hosti des. Omnia Inon properanti clara certaque erunt: festinatio im- !provida est et caeca.

XL. Adversus ea oratio consulis liaud sane laetafuit, magis fatentis, ea, quae diceret, vera, quam fa-cilia factu, esse. Dictatori magistrum equitum into-lerabilem fuisse ; quid consuli adversus collegam sedi-tiosum ac temerarium virium atque auctoritatis fore?

Se populare incendium priore consulatu semiustum ef-M isse. Optare, ut omnia prospere evenirent. At, siquid adversi caderet, hostium se telis potius, quamsuffragiis iratorum civium, caput obiecturum. Ab hocsermone profectum Paullum tradunt, prosequentibusprimoribus Patrum. Plebeium consulem sua plebesprosecuta, turba, quam dignitate, conspectior. Ut incastra venerunt, permixto novo exercitu ac vetere,castris bifariam factis, ut nova minora essent pro-pius Hannibalem, in veteribus maior pars et omnerobur virium esset; tum consulum anni prioris M.Atilium, aetatem excusantem, Romam miserunt; Ge-minum Servilium in minoribus castris legioni Roma-nae et socium peditum equitumque duobus millibuspraeficiunt. Hannibal, quanquam parte dimidia au-ctas hostium copias cernebat, tamen adventu consu-lum mire gaudere. Non solum enim nihil ex raptisin diem commeatibus superabat, sed ne, unde rape-ret, quidem quicquam reliqui erat, omni undique fru-mento, postquam ager parum tutus erat, in urbesmunitas convecto: ut vix decem dierum (quod com-pertum postea est) frumentum superesset, Ilispano-rumque ob inopiam transitio parata fuerit, si matu-ritas temporum exspectata foret.