T
Lib. XXII. Cap. 39. [U.C. 536.A. C. 21 G.] 351
res habet: una ratio belli gerendi adversus Hanniba-lem est, qua ego gessi. Nec eventus modo hoc docet,(stultorum iste magister est) sed eadem ratio, quaefuit, futuraque, donec res eaedem manebunt, immuta-I bilis est. In Italia bellum gerimus, in sede ac solo no-stro. Omnia circa plena civium ac sociorum sunt.Annis, viris, equis, commeatibus iuvant, iuvabuntque.Id iam fidei documentum in adversis rebus nostris de-derunt. Meliores, prudentiores, constanliores nos tem-pus diesque facit. Hannibal contra in aliena, in ho-stili est terra, inter omnia inimica infestaque, proculab domo, procul ab patria. Neque illi terra, nequemari est pax: nullae eum urbes accipiunt, nulla moe-, nia: nihil usquam sui videt: in diem rapto vivit. Par-tem vix tertiam exercitus eius habet, quem Iberum1 amnem traiecit: plures fames, quam ferrum, absum-1 psit: nec his paucis iam victus suppeditat. Dubitasergo, quin sedendo superaturi simus eum, qui senescatin dies ? non commeatus, non supplementum, non pecu-niam habeat ? Quam diu pro Geronii, castelli Apuliaeinopis, tanquam pro Carthaginis moenibus ? Sed neadversus te quidem ego gloriabor. Cn. Servilius atqueAtilius, proximi consules, vide quemadmodum eum lu-dificati sint. Haec una salutis est via, L. Paulle,quam difficilem infeslamque cives libi magis, quamhostes, facient: Idem enim lui, quod hostium milites,volent: idem Varro, consul Romanus, quod Hannibal,j Poenus imperator, cupiet. Duobus ducibus unus re-I sistas, oportet: resistes autem, adversus famam rumo-resque hominum si salis firmus steteris: si te nequecollegae vana gloria, neque tua falsa infamia move-rit. Veritatem laborare nimis saepe, aiunt, exstinguinunquam. Gloriam qui spreverit, veram habebit. Si-ne, timidum pro cauto , tardum pro considerato, im-, bellem pro perito belli vocent. Malo te sapiens hostismetuat, quam stulti cives laudent. Omnia audentem
1