Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
350
Einzelbild herunterladen
 

350

T. LIVII [TJ. C. 556. A. C. 216 .]

Temeritatem, praeterquam quod stulta sit, infelicemetiam ad id locorum fuisse. Id sua sponte apparebat,tuta celeribus consiliis praepositurum: et, quo idconstantius perseveraret, Q. Fabius Maximus siceum proficiscentem allocutus fertur:

XXXIX. Si aut collegam, id quod mallem, tui si-milem, L. Aemili, haberes, aut tu collegae tui similisesses, supervacanea esset oratio mea. Nam et duo boniconsules, etiam me indicente, omnia e republica fidevestra faceretis: et mali necmeaverba auribus vestris,nec consilia animis acciperetis. Nunc et collegamtuum et te talem virum inluenti mihi tecum omnisoratio est: quem video nequicquam et virum bonum elcivem fore. Si altera parte claudicet respublica, ma-lis consiliis idem ac bonis iuris et potestatis erit. Er-ras enim, L. Paulle, si tibi minus certaminis cum C.Terentio, quam cum Hannibale, futurum censes. Ne-scio, an infestior hic adversarius, quam ille hostis,maneat. Cum illo in acie tantum, cum hoc omnibus lo-cis ac temporibus certaturus es: et adversus Hanniba-lem legionesque eius luis equilibus ac peditibus pu-gnandum tibi est: Varro dux tuis militibus te est op-pugnaturus. Ominis etiam libi causa absit C. Flami-nii memoria. Tamen ille consul demum, et in provin-cia, el ad exercitum, coepit furere: hic, priusquampeteret consulatum, deinde in petendo consulatu ; nuncquoque consul, priusquam castra videat aut hostem,insanit. Et, qui tantas iamnunc procellas, proeliaatque acies iactando, inter togatos ciet, quid inter ar-matam iuvenlutem censes facturum, et ubi extemploverba res sequitur? Atqui si hic, quod facturum se de-nuntiat, extemplo pugnaverit; aut ego rem militarem,belli hoc genus, hostem hunc ignoro, aut nobilior aliusTrasimeno locus nostris cladibus erit. Nec glorianditempus adversus unum est, et ego, contemnendo potius,quam appetendo gloriam, modum excesserim ; sed ita