Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
347
Einzelbild herunterladen
 

Lib.XXII.Cai-. 35-37. [U. C. 536. A.C. 216.] 347

duo praetores, M. Claudius Marcellus in Siciliam,I L. Postumius Albinus in Galliam. Omnes absentescreati sunt; nec cuiquam eorum, praeter Terentiumconsulem, mandatus bonos, quem iam non antea ges-sisset, praeteritis aliquot fortibus ac strenuis viris;quia in tali tempore nulli novus magistratus videba-tur mandandus.

j XXXVI. Exercitus quoque multiplicati sunt.' Quantae autem peditum equitumque additae sint co-| piae, adeo et numero et genere copiarum variant au-j ctores, ut vix quicquain satis certum allirmare ausim.j Decem millia novorum militum alii scripta in supple-I mentum; alii novas quattuor legiones, ut octo legio-I ilibus rem gererent: numero quoque peditum equi-] tumque legiones auctas, millibus peditum et centenis| equitibus in singulas adiectis; ut quina millia pedi-I tum, treceni equites essent; socii duplicem numerumI equitum darent, pedites aequarent. Septem et octo-ginta millia armatorum et ducentos in castris Roma-nis, quum pugnatum ad Cannas est, quidam auctoressunt. Illud haudquaquam discrepat, maiore conatuatque impetu rem actam, quam prioribus annis; quiaspem, posse vinci hostem, dictator praebuerat. Cete-rum, priusquam signa ab urbe novae legiones move-. rent, decemviri libros adire atque inspicere iussi pro-| pter territos vulgo homines novis prodigiis. Nam, etRomae in Aventino et Ariciae nuntiatum erat, subJ idem tempus lapidibus pluisse: et multo cruore signain Sabinis sudasse, aquasque e fonte calidas manas-se. Id quidem etiam, quod saepius acciderat, magis, terrebat. Et in via Fornicata, quae ad Campum erat,i aliquot homines de coelo tacti exanimatique fuerant.

Ea prodigia ex libris procurata. Legati a Paesto pa-' teras aureas Romam attulerunt, lis, sicutNeapolitunis, gratiae actae; aurum non acceptum.

XXXV11. Per eosdem dies ab Hierone classis