346
T. LIVII [U. C. 536. A. C. 21 G.]
clas, deinde ex ipsa caede ereptas, ut pater patronus-que appellaretur, qui prius vincere prohibuisset Ro-manos, quam vinci. Consules deinde Fabianis arti-bus, quum debellare possent, bellum traxisse. Id foe-dus inter omnes nobiles ictum: nec finem ante belli ha-bituros, quam consulem vere plebeium, id est, homi-nem novum, fecissent. Nam plebeios nobiles iam iis-dem initiatos esse sacris, et contemnere plebem, ex quocontemni desierint a Patribus, coepisse. Cui non ap-parere, id actum et quaesitum esse, ut interregnuminiret ur, ut in Patrum potestate comitia essent? Idconsules ambos ad exercitum morando quaesisse: iipostea, quia invitis iis dictator esset dicitis comitio-rum causa, expugnatum esse, ut vitiosus dictator peraugures fieret. Habere igitur interregnum eos. Con-sulatum unum certe plebis Romanae esse: populumliberum habiturum ac daturum ei, qui magis vere vin-cere, quam diu imperare, malit.
XXXV. Quum his orationibus accensa plebs es-set, tribus patriciis petentibus, P. Cornelio Merenda,L. Manlio Vulsone, M. Aemilio Lepido, duobus nobilibus iam familiarum plebei, C. Atilio Serrano etQ. Aelio Paeto, quorum alter pontifex, alter augurerat, C. Terentius consul unus creatur, ut in manueius essent comitia rogando collegae. Tum expertanobilitas, parum fuisse vilium in competitoribus, L.Aemilium Paullum, qui cum M. Livio consul fuerat,et damnatione collegae, et sua prope, ambustus eva-serat, infestum plebei, diu ac multum recusantem,ad petitionem compellit. Is proximo comitiali die,concedentibus omnibus, qui cum Varrone certave-rant, par magis in adversandum, quam collega, da-tur consuli. Inde praetoria comitia habita. CreatiM’. Pomponius Matho et P. Furius Philus. Romaeiuri dicundo urbana sors Pomponio, inter cives Ro-manos et peregrinos P. Furio Philo evenit. Additi