348
T. LIVII [U.C.55G. A.C.316.] _
Ostiam cum magno commeatu accessit. Legati Sy- |racusani in senatum introducti nuntiarunt: CaedemC. Flaminii consulis exercilusque allatam adeo aegretulisse regem Hieronem, ut nulla sua propria regni-que sui clade moveri magis potuerit. Itaque, quan- •quam probe sciat, magnitudinem populi Romani ad-mirabiliorem prope adversis rebus, quam secundis, es-se,- tamen se omnia, quibus a bonis jidelibusque sociitbella Juvari soleant, misisse: quae ne accipere abnuantmagno opere se Patres conscriptos orare. Iam omni-um primum ominis causa Victoriam auream pondotrecentum viginti afferre sese. Acciperent eam, te- |nerent que, et haberent propriam et perpetuam. Ad- |vexisse etiam trecenta millia modium tritici, ducentahordei, ne commeatus deessent: et, quantum praeterea 'I'opus esset, quo iussissent, subvecturos. Milite atque Iequile scire, nisi Romano Latinique nominis, non uti |populum Romanum: levium armorum auxilia etiam 1externa vidisse in castris Romanis. Itaque misissemille sagittariorum ac funditorum, aptam manumadversus Baliares ac Mauros, pugnacesque alias mis-sili telo gentes. Ad ea dona consilium quoque adde-bant, Ut praetor, cui provincia Sicilia evenisset, clas-sem in Africam traiiceret; ut et hostes in terra suabellum haberent, minusque laxamenti daretur iis adauxilia Hannibali summillenda. Ab senatu ita re-sponsum regi est: Virum bonum egregiumque socium iHieronem esse, atque uno tenore, ex quo in amicitiam \populi Romani venerit, fidem coluisse, ac rem Roma- tnam omni tempore ac loco munifice adiuvisse. Id,perinde ac deberet, gratum populo Romano esse. Au-rum et a civitatibus quibusdam allatum, gratia reiaccepta, non accepisse populum Romanum. Victo-riam omenque accipere ; sedemque ei se divae dare,dicare Capitolium, templum lovis optimi maximi. In ‘ea arce urbis Romanae sacratam, volentem nronitiam-