Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
343
Einzelbild herunterladen
 

LIIi. XXI1. Ca p. 31. 32. [U.C.555. A.C.2i 7 .] 343

temere illuti, quum a frequentibus palantes, ab loco-rum gnaris ignari circumvenirentur, cum multa cae-de ac focila fuga retro ad naves compulsi sunt. Admille hominum, cum his Sempronio Illaeso quaesto-re amisso, classis, a litoribus hostium plenis trepidesoluta, in Siciliam cursum tenuit: traditaque Lily-baei T. Otacilio praetori, ut ab legato eius P. SuraRomam reduceretur. Ipse, per Siciliam pedibus pro-fectus, freto in Italiam traiecit, literis Q. Fabii acci-tus et ipse, et collega eius M. Atilius, ut exercitus abse, exacto iam prope semestri imperio, acciperent.Omnium prope annales Fabium dictatorem adversusHannibalem rem gessisse tradunt. Coelius etiameum primum a populo creatum dictatorem scribit.Sed et Coclium et ceteros fugit, uni consuli Cn. Ser-vilio, qui tum procul in Gallia provincia aberat, iusfuisse dicendi dictatoris: quam moram quia exspe-ctare territa iam clade civitas non poterat, eo decur-sum esse, ut a populo crearetur, qui pro dictatoreesset: res inde gestas gloriamque insignem ducis etaugentes titulum imaginis posteros, ut, qui pro dicta-tore, dictator diceretur, facile obtinuisse.

XXXII. Consules, Atilius Fabiano, Geminus Ser-vilius Minuciano exercitu accepto, hibernaculis ma-ture communitis, (extremum autumni erat) Fabii ar-tibus cum summa inter se concordia bellum gesse-runt. Frumentatum exeunti Hannibali diversis locisopportuni aderant, carpentes agmen, palatosque ex-cipientes. In casum universae dimicationis, quamomnibus artibus petebat hostis, non veniebant: adeo-que inopia est coactus Hannibal, ut, nisi tum fugaespeciem abeundo timuisset, Galliam repetiturus fue-rit, nulla relicta spe alendi exercitus in iis locis, siinsequentes consules iisdem artibus bellum gererent.Quum ad Geronium iam hieme impediente constitis-set bellum, Neapolitani legati Romam venere. Ab