Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
342
Einzelbild herunterladen
 

312

X. LIVII [C. fi. 535. A. C. 2i 7 .j

modo nomine, quo fando possum, aequavi) vitam tan-tum debeo: tibi quum meam salutem, tum omnium ho-rum. Itaque plebeiscitum, quo oneratus magis, quamhonoratus sum, primus antiquo abrogoque: et, quodtibi mihique, quod exercitibusque his tuis, servato acconservatori, sit felix, sub imperium auspiciumque 1tuum redeo, et signa haec legionesque restituo. Tu, |quaeso, placatus mc inagislerium equitum, hos ordi-nes suos quemque tenere iubeas. Tum dextrae inter-iunctae, militesque, concione dimissa, a mitia igao-tisquc benigne atque hospitaliter invitati: laetusquedies, ex admodum tristi paullo ante ac prope exse- |crabili, factus. Romae, ut est perlata fama rei ge-stae, dein literis non magis ipsorum imperatorum, 'quam vulgo militum ex utroque exercitu affirmata,pro se quisque Maximum laudibus ad coelum ferre. 1Par gloria apud Hannibalem hostesque Poenos erat:ac tum demum sentire, cum Romanis atque in Italiabellum esse. Nam biennio ante adeo et duces Ro-manos et milites spreverant, ut vix cum eadem gentebellum esse crederent, cuius terribilem eam famama patribus accepissent. Hannibalem quoque ex acieredeuntem dixisse ferunt, tandem eam nubem, quaesedere in iugis montium solita sit, cum procella im-brem dedisse. :

XXXI. Dum haec geruntur in Italia, Cn. Servi-lius Geminus consul cum classe centum viginti na-vium, circumvectus Sardiniae et Corsicae oram, etobsidibus utrimque acceptis, in Africam transmisit:et priusquam in continentem exscensiones faceret,Menige insula vastata, et ab incolentibus Cercinam,ne et ipsorum ureretur diripereturque ager, decemtalentis argenti acceptis, ad litora Africae accessit, icopiasque exposuit. Inde ad populandum agrum du-cti milites, navalesque socii iuxta effusi, ac si insuliscultorum egentibus praedarentur. Itaque in insidias