I, m. XXII. Cap.29. 30. [U.C.535. A.C.eiy.] 311
cassis aliis, aliis circumspectantibus fugam, Fabia-na se acies repente, velut coelo demissa, ad auxiliumostendit. Itaque, priusquam ad coniectum tcdi venirct, aut manum consereret, et suos a fuga effusa, etab nimis feroci pugna hostes continuit. Qui solutisordinibus vage dissipati erant, undique confugeruntad integram aciem; qui plures simul terga dederant,conversi in hostem, volventesque orbem, nuncsensim referre pedem, nunc conglobati restare. Ac iamprope una acies facta erat victi atque integri exerci-tus, inferebantque signa in hostem; quum Poenus re-ceptui cecinit, palam ferente Hannibale, ab se Minu-cium, se a Fabio victum. Ita per variam fortunamdiei maiore parte exacta, quum in castra reditum es-set, Minucius, convocatis militibus, Saepe ego, in-quit, audivi, milites, eum primum esse virum, qui ipseconsulat, quid in rem sit; secundum eum, qui bene mo-nenti obediat: qui nec ipse consulere, nec alteri pareresciat, eum extremi ingenii esse. Nobis quoniam primaanimi ingeniique negata sors est, secundam ac me-diam teneamus: et, dum imperare discimus, parereprudenti in animum inducamus. Castra cum Fabioiungamus: ad praetorium eius signa quum tulerimus,ubi ego cum parentem appellavero, quod beneficio eiuserga nos ac maieslale eius dignum est; vos, milites,ens, quorum vos modo arma dexlraeque texerunt, pa-tronos salutabitis, et, si nihil aliud, gratorum certenobis animorum gloriam dies haec dederit.
XXX. Signo dato, conclamatur inde, ut colligan-tur vasa. Profecti et agmine incedentes ad dictato-ris castra in admirationem et ipsum, et omnes, quicirca erant, converterunt. Ut constituta sunt antetribunal signa, progressus ante alios magister equi-tum, quum patrem Fabium appellasset, circumfu-sosque militum eius totum agmen patronos consalu-tassut, Parentibus, inquit, meis, dictator, (quibus te