Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
339
Einzelbild herunterladen
 

Lib. XXII. Gap. 20-28. [TJ. C. 535. A. C. 217 .] 339

si maiora intervalla placerent, partilis temporibus,alterius summum ius imperiumque esse: ut par hostinon solum consilio, sed viribus etiam esset, si quamoccasionem rei gerendae habuisset. Q. Fabio haud-quaquam id placere: omnia enim fortunam habitu-ram, quaecunque temeritas collegae habuisset. Sibicommunicatum cum illo, non ademptum, imperiumesse. Itaque se nunquam volentem parte, qua posset,rerum consilio gerendarum cessurum: nec se temporaaut dies imperii cum eo, exercitus divisurum, suisqueconsiliis, quoniam omnia non liceret, quae posset, ser-vaturum. Ita obtinuit, uti legiones, sicut consulibusmos esset, inter se dividerent. Prima et quarta Mi-nucio, secunda et tertia Fabio evenerunt. Itemequites pari numero, sociumque et Latini nominisauxilia diviserunt: castris so quoque separari magi-ster equitum voluit.

XXVIII. Duplex inde Hannibali gaudium fuit:neque enim quicquam eorum, quae apud hostes age-rentur, eum fallebat, et perfugis multa indicantibus,et per suos explorantem. Nam et liberam Minuciitemeritatem se suo modo captaturum, et sollertiaeFabii dimidium virium decessisse. Tumulus eratinter castra Minucii Poenorumque. Eum qui occu-passet, haud dubie iniquiorem erat hosti locum fa-cturus. Eum non tam capere sine certamine volebatHannibal, (quanquam id operae pretium erat) quamcausam certaminis cum Minucio, quem semper occur-surum ad obsistendum satis sciebat, contrahere.Ager omnis medius erat prima specie inutilis insidia-tori, quia non modo silvestre quicquam, sed ne ve-pribus quidem vestitum habebat: re ipsa natus te-gendis insidiis, eo magis quod in nuda valle nulla ta-lis fraus timeri poterat: et erant in anfractibus ca-vae rupes, ut quaedam earum ducenos armatos pos-sent capere. In has latebras, quot quemque locum

T 2