Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
338
Einzelbild herunterladen
 

338

T. LIVII [IT. C. 555. A. C. 21 7 .]

XXVI. Isiurenis, ubi ex eo genere quaestus pe-cunia a patre relicta animos ad spem liberalioris for-tunae fecit, togaque et forum placuere, proclamandopro sordidis hominibus causisque adversus rem etfamam bonorum, primum in notitiam populi, deindead honores pervenit. Quaestura quoque et duabusaedilitatibus, plebeia et curuli, postremo et praeturaperfunctus, iam ad consulatus spem quum attolleretanimos, haud parum callide auram favoris popularisex dictatoria invidia petiit, scitique plebis unus gra-tiam tulit. Omnes eam rogationem, quique Romae,quique in exercitu erant, aequi atque iniqui, praeteripsum dictatorem, in contumeliam eius latam acce-perunt. Ipse, qua gravitate animi criminantes se admultitudinem inimicos tulerat, eadem et populi in sesaevientis iniuriam tulit: acccptisque in ipso itinereliteris senatusque consulto de aequato imperio, satisfidens, haudquaquam cum imperii iure artem impe-randi aequatam, cum invicto a civibus hostibusqueanimo ad exercitum rediit.

XXVII. Minucius vero, quum iam ante vix tole-rabilis fuisset secundis rebus ac favore vulgi, tumutique immodice immodesteque, non Hannibale ma-gis victo ab se, quam Q. Fabio, gloriari: Illum in re-bus asperis unicum ducem ac parem quaesitum Hanni-bali, maiorem minori, dictatorem magistro equitum,quod nulla memoria habeat annalium, iussu populi ae-quatum in eadem civitate, in qua magistri equitumvirgas ac secures dictatoris tremere atque horrere so-liti sint. In tantum suam felicitatem virtutemque eni-tuisse. Ergo secuturum se fortunam suam, si dicta-tor in cunctatione ac segnitie, deorum hominumqueiudicio damnata, perstaret. Itaque, quo die primumcongressus est cum Q. Fabio, statuendum omniumprimum, ait, esse, quemadmodum imperio aequatoutantur. Se optimum ducere, aut diebus alternis, aut-