[ Lib. XXII. Cap. 24.25. [U.C.535. A.C.aiy.] 337
el magistrum equitum, clausos prope intra vallum re-tentos ; tanquam hostibus captivis arma adempta.Tandem, ut abscesserit inde dictator, ut obsidione li-beratos, extra vallum egressos fudisse ac fugasse ho-j stes. Quas ob res, si antiquus animus plebi Romanaei esset, audaciter se laturum fuisse de abrogando Q.Fabii imperio: nunc modicam rogationem promulga-turum de aequando magistri equitum et- dictatoris iu-re; nec tamen ne ita quidem prius mittendum ad exer-citum Q. Fabium, quam consulem in locum C. Flami-nii suffecisset. Dictator concionibus se abstinuit, inactione minime populari. Ne in senatu quidem sa-tis aequis auribus audiebatur, tunc quum hostem ver-bis extolleret, bienniique clades per temeritatem at-que inscientiam ducum acceptas referret: magistro-que equitum, quod contra dictum suum pugnassel, ra-tionem diceret reddendam esse. Si penes se summaimperii consiliique sit, propediem effecturum, ut sci-ant homines, bono imperatori haud magni fortunammomenti esse: mentem rationemque dominari. Se intempore et sine ignominia servasse exercitum, quammulta millia hostium occidisse, maiorem gloriam esse.Huius generis orationibus frustra habitis, et consulecreato M. Atilio Regulo, ne praesens de iurc imperiidimicaret, pridie quam rogationis ferendae dies ad-esset, nocte ad exercitum abiit. Luce orta, quumplebis concilium esset, magis tacita invidia dictato-| ris favorque magistri equitum animos versabat, quami satis audebant homines ad suadendum, quod vulgoplacebat, prodire: et, favore superante, auctoritastamen rogationi deerat. Unus inventus est suasor' legis C. Terentius Varro, qui priore anno praetor! fuerat, loco non humili solum, sed etiam sordido,
I ortus. Patrem lanium fuisse ferunt, ipsum instito-rem mercis, filioque hoc ipso in servilia eius artis mi-1 uisteria usum.
T. Liv. Tom. II
V