Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
336
Einzelbild herunterladen
 

330

T. LIVII [U. C. 555. A. C. 217 .]

usque ad castra fusum, inde eruptione facta repenteversum terrorem in Romanos: Num. Decimii Samni-tis deinde interventu proelium restitutum. Hunc,principem genere ac divitiis non Boviani modo, un-de erat, sed toto Samnio, iussu dictatoris octo milliapeditum, et equites quingentos ducentem in castra,ab tergo quum apparuisset Hannibali, speciem partiutrique praebuisse novi praesidii, cum Q. Fabio abRoma venientis: Hannibalem insidiarum quoque ali-quid timentem recepisse suos: Romanum insecutum,adiuvante Samnite, duo castella eo die expugnasse:sex millia hostium caesa, quinque admodum Roma-norum: tamen in tam pari prope clade famam egre-giae victoriae cum vanioribus literis magistri equi-tum Romam perlatam.

XXV. De his rebus persaepe et in senatu et inconcione actum est. Quum, laeta civitate, dictatorunus nihil nec famae, nec literis crederet; ut veraomnia essent, secnnda se magis, quam adversa, time-re diceret: tum M. Metilius tribunus plebis, id enimferendum esse negat. Non praesentem solum dictato-rem obstitisse rei bene gerendae, sed absentem etiamgestae obstare: et in ducendo bello sedulo tempus tere-re, quo diutius in magistratu sit, solusque et Romae etin exercitu imperium habeat. Quippe consulum alte-rum in acie cecidisse; alterum, specie classis Punicaepersequendae, procul ab Italia ablegatum. Duos prae-tores Sicilia atque Sardinia occupatos, quarum neutrahoc tempore provincia praetore egeat. M. Minuciummagistrum equitum, ne hostem videret, ne quid rei bel-licae gereret, prope in custodiam habitum. Itaque ,hcrcule, non Samnium modo, quo iam, tanquam transIberumagro, Poenis concessum sit, et Campanum,Calenumque, et Falernum agros pervastatos esse, se-dente Casilini dictatore, et legionibus populi Romaniagrum suum tutante. Exercitum cupientem pugnare,