Lib. XXII. Cap. 23.24. [U. C.535. A.C. 217 .] 335
stris praesidio, et circumspectans, necunde impetusin frumentatores fieret.
XXIV. Romanus tunc exercitus in agro Larinatierat. Praeerat Minucius magister equitum, profecto,sicut ante dictum est, ad urbem dictatore. Ceterumcastra, quae in monte alto ac tuto loco posita fue-rant, iam in planum deferuntur: agitabanturque proingenio ducis consilia calidiora, ut impetus aut infrumentatores palatos,aut in castra, relicta cum levipraesidio, fieret. Nec Hannibalem fefellit, cum ducemutatam esse belli rationem, et ferocius, quam con-sultius, rem hostes gesturos. Ipse autem, (quod mi-nime quis crederet) quum hostis propius esset, ter-tiam partem militum frumentatum, duabus in castrisretentis, dimisit: dein castra ipsa propius hostemmovit, duo ferme a Geronio millia, in tumulum hosticonspectum; ut intentum sciret esse ad frumentato-res, si qua vis fieret, tutandos. Propior inde ei, at-que ipsis imminens Romanorum castris tumulus ap-paruit: ad quem capiendum si luce palam iretur,quia haud dubie hostis breviore via praeventuruserat, nocte clam missi Numidae ceperunt. Quos te-nentes locum, contempta paucitate, Romani posterodie quum deiecissent, ipsi eo transferunt castra.Tum itaque, ut exiguum spatii vallum a vallo aberat,et id ipsum totum prope compleverat Romana acies,simul et per aversa castra a castris Hannibalis equi-tatus, cum levi armatura emissus in frumentatores,late caedem fugamque hostium palatorum fecit. Necacie certare Hannibal ausus; quia tanta paucitatevix castra, si oppugnarentur, tutari poterat. Iam-que artibus Fabii, (pars exercitus aberat) iam fermesedendo et cunctando bellum gerebat, receperatquesuos in priora castra, quae pro Geronii moenibuserant. Iusta quoque acie et collatis signis dimica-tum, quidam auctores sunt. Primo concursu Poenum