Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
334
Einzelbild herunterladen
 

334

T. LIVII [U. C. 535. A. C. 217 .]

quoque et Carthaginienses concedere in tecta coegitintervenisset.

XXIII. Haec in Hispania quoque secunda aesta-te Punici belli gesta, quum in Italia paullum inter-valli cladibus Komanis sollers cunctatio Fabii fecis-set: quae ut Hannibalem non mediocri sollicitum cu-ra habebat, tandem eum militiae magistrum delegis-se Romanos'cernentem, qui bellum ratione, non for-tuna, gereret; ita contempta erat inter cives, arma-tos pariter togatosque; utique postquam, absente co,temeritate magistri equitum, laeto verius dixerim,quam prospero eventu, pugnatum fuerat. Accesse-rant duae res ad augendam invidiam dictatoris: unafraude ac dolo Hannibalis, quod, quum a perfugis eimonstratus ager dictatoris esset, omnibus circa soloaequatis, ab uno eo ferrum ignemque et vim omnemhostium abstineri iussit, ut occulti alicuius pacti eamerces videri posset: altera ipsius facto, primo (or-si tan dubio, quia non exspectata in co senatus aucto-ritas est; ad extremum haud ambigue in maximamlaudem verso, in permutandis captivis: quod, sicutprimo Punico bello factum erat, convenerat inter du-ces Romanum Poenumque, ut, quae pars plus recipe-ret, quam daret, argenti pondo bina et selibras inmilitem praestaret. Ducentos quadraginta septemquum plures Romanus, quam Poenus, rccipisset, ar-gentumque pro iis debitum, saepe iactata in senature, quoniam non consuluisset Patres, tardius eroga-retur: inviolatum ab hoste agrum, misso RomamQuinto filio, vendidit, fidemque publicam impendioprivato exsolvit. Hannibal pro Geronii moenibus,cuius urbis, captae atque incensae ab se, in usumhorreorum pauca reliquerat tecta, in stativis erat.Inde frumentatum duas exercitus partes mittebat:cum tertia ipse expedita in statione erat, simul ea-