Lib. XXII. Caf. 4 . 5. [U. C. 5 55. A. C. 2 i 7 .] 313
stcro die, vixdum satis certa luce, angustiis supera-tis, postquam in patentiorem campum pandi agmencoepit, id tantum hostium, quod ex adverso erat,conspexit: ab tergo et super caput decepere insi-diae. Poenus ubi, id quod petierat, clausum lacu acmontibus et circumfusum suis copiis habuit hostem,signum omnibus dat simul invadendi. Qui ubi, quacuique proximum fuit, decucurrere, eo magis Roma-nis subita atque improvisa res fuit, quod orta ex lacunebula campo, quum montibus, densior sederat,agminaque hostium ex pluribus collibus ipsa interse satis conspecta, eoque magis pariter decucurre-runt. Romanus clamore prius undique orto, quamsatis cerneret, se circumventum esse sensit; et antein frontem lateraque pugnari coeptum est, quamsatis instrueretur acies, aut expediri arma, stringi-que gladii possent.
V. Consul, perculsis omnibus, ipse satis, ut intrepida re, impavidus, turbatos ordines, vertente scquoque ad dissonos clamores, instruit, ut tempus lo-cusque patitur; et quacunque adire audirique potest,adhortatur, ac stare et pugnare iubet; nec enim indevotis aut imploratione deum, sed vi ac virtute, eva-dendum esse. Per medias acies ferro viam fieri: et,quo timoris minus sit, eo minus fer me periculi esse.Ceterum prae strepitu ac tumultu nec consilium necimperium accipi poterat: tantumque aberat, ut suasigna atque ordinem et locum nosceret miles, ut vixad arma capienda aptandaque pugnae competeretanimus- opprimerenturque quidam, onerati magishis, quam tecti: et erat in tanta caligine maior ususaurium quam oculorum. Ad gemitus vulnerum ictus-que corporum aut armorum, et mixtos strepentiumpaventiumque clamores, circumferebant ora oculos-que. Alii fugientes pugnantium globo illati haere-bant: alios redeuntes in pugnam avertebat fugien-