Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
312
Einzelbild herunterladen
 

312

T. LIVII [U. C. 535.A.C. 217 .]

stem cohibendum; iratas se ex consilio proripuit,signumque simul itineris pugnaeque proposuit. Quinimo Arretii ante moenia sedeamus, inquit: hic enimpatria et penates sunt. Hannibal emissus e manibusperpopuletur Italiam, vastandoque et urendo omniaad Romana moenia perveniat; nec ante nos hinc mo-verimus, quam, sicut olim Camillum ab Veiis, C.Flaminium ab Arretio Patres acciverint. Haec simulincrepans, quum ocius signa convelli iuberet, et ipsein equum insiluisset, equus repente corruit, consu-Jemque lapsum super caput effudit. Territis omni-l)us, qui circa erant, velut foedo omine incipiendaerei, insuper nuntiatur, signum, omni vi molientesignifero, convelli nequire. Conversus ad nuntium,5itm literas quoque, inquit, ab senatu affers, quaeme rem gerere vetent? Abi, nuntia, signum effodiant,si ad convellendum manus prae metu obtorpuerint.Incedere inde agmen coepit; primoribus,super quamquod dissenserant a consilio, territis etiam dupliciprodigio; milite in vulgus laeto ferocia ducis, quumspem magis ipsam, quam causam spei, intueretur.

IV. Hannibal, quod agri est inter Cortonam ur-bem Trasimenumque lacum, omni clade belli perva-stat, quo magis iram hosti ad vindicandas socioruminiurias acuat. Et iam pervenerant ad loca insidiisnata, ubi maxime montes Cortonenses Trasimenussubit. Via tantum interest perangusta, velut ad idipsum de industria relicto spatio: deinde paullo la-tior patescit campus; inde colles assurgunt. Ibi ca-stra in aperto locat, ubi ipse cum Afris modo Hispa-nisque consideret. Baliares ceteramque levem ar-maturam post montes circumducit: equites ad ipsasfauces saltus, tumulis apte tegentibus, locat; ut, ubiintrassent Romani, obiecto equitatu, clausa omnialacu ac montibus essent. Flaminius quum pridiesolis occasu ad lacum pervenisset, inexplorato, po-