Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
311
Einzelbild herunterladen
 

Em. XXII. Cap.2. 3. [U. C, 555. A. C. 217.] 311

fuerat, quo altius ab aqua exstaret, vectus; vigiliistamlem et nocturno humore palustrique coelo gra-vante caput, et quia medendi nec locus nec tempuserat, altero oculo capitur.'

111. Multis hominibus iumentisque foede amissis,quum tandem de paludibus emersisset, ubi primumin sicco potuit, castra locat: certumque per praemis-sos exploratores habuit, exercitum Romanum circaArretii moenia esse. Consulis deinde consilia atqueanimum, et situm regionum, itineraque, et copias adcommeatus expediendos, et cetera, quae cognosse inrem erat, summa omnia cum cura inquirendo exse-quebatur. Regio erat in primis Italiae fertilis, Etru-sci campi, qui Faesulas inter Arrctiumque iacent,frumenti ac pecoris et omnium copia rerum opulenti.Consul ferox ab consulatu priore, ct non modo le-gum ac Patrum maiestatis, sed ne deorum quidemsatis metuens. Hanc insitam ingenio eius temerita-tem fortuna prospero civilibus bellicisque rebus suc-cessu aluerat. Itaque satis apparebat, nec deos nechomines consulentem, ferociter omnia ac praepro-pere acturum. Quoque pronior esset in vitia sua,agitare eum atque irritare Poenus parat: et, laevarelicto hoste, Faesulas petens, medio Etruriae agropraedatum profectus, quantam maximam vastitatempotest, caedibus incendiisque consuli procul osten-dit. Flaminius, qui ne quieto quidem hoste ipsequieturus erat, tum vero, postquam res sociorum anteoculos prope suos ferri agique vidit, suum id dede-cus ratus, per mediam iam Italiam vagari Poenum,atque, obsistente nullo, ad ipsa Romana moenia ireoppugnanda; ceteris omnibus in consilio salutariamagis, quam speciosa, suadentibus, collegam exspe-ctandum, ni commictis exercitibus, communi animoconsilioquc rem gererent; inierim equitatu auxiliis-que levium armorum ab effusa, praedandi licentia ho-