302
T. LIVII [U. C. 534. A. C. 218 .]
quum, ab ostio Rhodani profectus, Pyrenaeosqucmontes circumvectus, Emporiis appulisset classem,exposito ibi exercitu, orsus a Lacetanis, omnemoram usque ad Iberum ilumen, partim renovandis so-cietatibus, partim novis instituendis, Romanae ditio-nis fecit. Inde conciliata clementiae fama, non admaritimos modo populos, sed, in mediterraneis quo-que ac montanis, ad ferociores iam gentes valuit:nec pax modo apud eos, sed societas etiam armorum,parata est: validaeque aliquot auxiliorum cohortesex iis conscriptae sunt. Hannonis cis Iberum pro-vincia erat: eum reliquerat Hannibal ad regionis eiuspraesidium. Itaque prius, quam alienarentur omnia,obviam eundum ratus, castris in conspectu hostiumpositis, in aciem eduxit. Nec Romano differendumcertamen visum: quippe qui sciret, cum Hannone etHasdrubale sibi dimicandum esse; malletque adver-sus singulos separatim, quam adversus duos simul,rem gerere. Nec magni certaminis ea dimicatio fuit.Sex millia hostium caesa, duo capta cum praesidiocastrorum: nam et castra expugnata sunt, atque ipsedux cum aliquot principibus capiuntur: et Scissis,propinquum castris oppidum, expugnatur. Ceterumpraeda oppidi parvi pretii rerum fuit; suppellex bar-barica, ac vilium mancipiorum. Castra militem dita-vere; non eius modo exercitus, qui victus erat, sedet eius, qui cum Hannibale in Italia militabat, omni-bus fere caris rebus, ne gravia impedimenta ferenti-bus essent, citra Pyrenaeum relictis.
LXI. Priusquam certa huius cladis fama accide-ret, transgressus Iberum Hasdrubal cum octo milli-bus peditum, mille equitum, tanquam ad primum ad-ventum Romanorum occursurus, postquam perditasres ad Scissim amissaque castra accepit, iter ad ma-re convertit. Haud procul Tarracone classicos mili-tes navalesque socios, vagos palantesque per agros,