Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
303
Einzelbild herunterladen
 

L i is. XXI. Cap. 61. 02. [ir. C. 554. A. C. 218 .], 303

(quod ferine fit, ut secundae res negligentiam creent)

; equite passim dimisso, cum magna caede, maiore fu-ga ad naves compellit. Nec diutius circa ea loca, morari ausus, ne a Scipione opprimeretur, trans Ibe-rum sese recepit. Et Scipio, raptim ad famam no-vorum hostium agmine acto, quum in paucos praefe-ctos navium animadvertisset, praesidio Tarraconemodico relicto, Emporias cum classe rediit. Vixdumdigresso eo, Hasdrubal aderat: et, Ilergetum popu-lo, qui obsides Scipioni dederat, ad defectionem im-pulso, cum eorum ipsorum iuventute agros fideliumRomanis sociorum vastat. Excito deinde Scipionehibernis, toto cis Iberum rursus cedit agro. Scipio,relictam ab auctore defectionis Ilergetum gentemquum infesto exercitu invasisset, compulsis omnibus1 Athanagiam, urbem, quae caput eius populi erat, cir-, cumsedit: intraque dies paucos, pluribus quam anteobsidibus imperatis, Ilergetes, pecunia etiam multa-tos, in ius ditionemque recepit. Inde in Ausetanosprope Iberum, socios et ipsos Poenorum, procedit:atque, urbe eorum obsessa, Lacetanos auxilium fini-timis ferentes nocte, haud procul iam urbe, quum in-j trare vellent, excepit insidiis. Caesa ad duodecim1 millia: exuti paene omnes armis, domos passim pa-lantes per agros diffugere; nec obsessos alia ulla res,i quam iniqua oppugnantibus hiems, tutabatur. Tri-ginta dies obsidio fuit: per quos raro unquam nixminus quattuor pedes alta iacuit: adeoque pluteosac vineas Romanorum operuerat, ut ea sola, ignibus' aliquoties coniectis ab hoste, etiam tutamentum fue-rit. Postremo quum Amusitus princeps eorum ad; Hasdrubalem profugisset, viginti argenti talentis pa-cti deduntur. Tarraconem in hiberna reditum est.j LXII. Romae aut circa urbem multa ea hieme; prodigia facta: aut (quod evenire solet, motis semelj in religionem animis) multa nuntiata, et temere crc-

1