Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
300
Einzelbild herunterladen
 

300

T. LIVII [U. C. 534. A, C. 218 .]

biiia frigora erant, quies militi data est: et ad primaac dubia signa veris profectus ex hibernis, in Etru-riam ducit, eam quoque gentem, sicut Gallus Ligu-resque, aut vi aut voluntate adiuncturus. Transeun-tem Apenninum adeo atrox adorta tempestas est, utAlpium foeditatem prope superaverit. Vento mix-tus imber quum ferretur in ipsa ora, primo, quia autarma omittenda erant, aut contra enitentes vorticeintorti affligebantur, constitere: dein, quum iam spi-ritum includeret nec reciprocare animam sineret,aversi a vento parumper consedere. Tum vero in-genti sono coelum strepere, et inter horrendos fra-gores micare ignes: capti auribus et oculis metuomnes torpere. Tandem, effuso imbre, quum eo ma-gis accensa vis venti esset, ipso illo, quo deprehensierant, loco castra ponere necessarium visum est. Idvero laboris vel ut de integro initium fuit. Nam necexplicare quicquam, nec statuere poterant; nec, quodstatutum esset, manebat, omnia perscindente ventoet rapiente: et mox aqua levata vento, quum supergelida montium iuga concreta esset, tantum nivosaegrandinis dciecit, ut, omnibus omissis, procumbe-rent homines, tegminibus suis magis obruti, quamtecti. Tantaque vis frigoris insecuta est, ut, ex illamiserabili hominum iumentorumque strage quum scquisque attollere ac levare vellet, diu nequiret, quia,torpentibus rigore nervis, vix flectere artus poterant.Deinde, ut tandem agitando sese movere ac recepereanimos, et raris locis ignis fieri est coeptus, ad alie-nam opem quisque inops tendere. Biduum eo loco,velut obsessi, mansere. Multi homines, multa iumenta, elephanti quoque ex his, qui proelio ad Trebiamfacto superfuerant, septem absumpti.

LIX. Degressus Apennino retro ad Placentiamcastra movit, et ad decem millia progressus conse-dit. Postero die duodecim millia peditum, quinque